PL 80, col. 752

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

illam tremendi terroris in psalmi inchoatione secutus
est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque
in furore tuo corripias me [(Ibid., 2)]
. [Moral., lib.
XXXV, c. 8, n. 16.] Septenario numero perfectio aeternitatis
innuitur, cum dies septimus in requiem Domini
sanctificatus vocatur. Cui jam vespera inesse
non dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo
termino coarctatur. Hinc est etiam quod lege data dies
septimus feriatus esse praecipitur [(Levit. XXV, 8, 9)] ,
ut aeterna per illum requies designetur. [(Num. 17.)]
Quod per septenarium numerum praesentis vitae
universitas designatur tunc magis ostenditur cum
post eum quoque etiam octonarius subinfertur.
Septenarium quippe cum adhuc alius sequitur, ex
ipso ejus augmento exprimitur quod finienda tempora

aeternitate concludantur. Scriptum est: Da
partes septem, necnon et octo [(Eccl. XI, 2)]
. Per septenarium
quippe numerum, hoc quod septem diebus
agitur praesens tempus expressit; per octonarium
vero vitam perpetuam designavit, quam tamen sua
nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominico
scilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id
est, sabbatum, sequitur, a conditione octavus invenitur. [(Num. 16.)]
In annorum curriculo septenarius
numerus septies multiplicatus monade addita ad
quinquagenarium ducitur, ut perpetuam beatitudinem
signans jubilaei sacratissima requies observetur. [(Num. 15.)]
Septenarius numerus apud sapientes
hujus saeculi quadam sua habetur ratione perfectus,
quod ex primo pari et ex primo impari consummatur.

Primus enim impar ternarius est, primusque
par quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat,
qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium
surgit. Nam sive tres per quatuor, seu
quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus.
Nos quia a superno munere veritatis praedicamenta
percepimus, haec fixa scientiae altitudine despiciendo
calcamus; hoc procul dubio inconcussa
fide retinentes, quia quos spiritus gratiae septiformis
repleverit perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam,
sed etiam virtutum quatuor, id est, prudentiae,
temperantiae, fortitudinis atque justitiae operationem
praebet.
CAPUT XXI. De anima ejusque sensibus.

[(Moral., lib. XI, c. 33, n. 45.)] In Scriptura sacra
dentes aliquando interni sensus accipi solent, Jeremia
testante, qui ait: Fregit ad numerum dentes
meos [(Thren. III, 10)]
. Per dentes enim cibus frangitur
ut glutiatur. Unde non immerito in dentibus internos
sensus accipimus, qui singula quae cogitant
quasi mandunt et comminuunt, atque ad ventrem
memoriae transmittunt. Internos sensus animae quasi
dentes propheta ad numerum fractos dicit, quia
juxta mensuram uniuscujusque peccati intelligentiae
caecitas generatur in sensibus, et secundum quod
quisque egit exterius, in eo obstupescit quod de internis
atque invisibilibus intelligere potuit. Omnis
homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.