PL 80, col. 753

Sententiae (Taio Caesaraugustanus), J. P. Migne

ejus [(Ezech. XVIII, 2; Jerem. XXX, 30)]
. Quid namque
acerba uva nisi peccatum est? Uva quippe
acerba est fructus ante tempus. Quisquis enim praesentis
vitae delectationibus satiari desiderat, quasi
fructus ante tempus comedere festinat. Qui uvam
acerbam comedit, dentes ejus obstupescunt, quia
qui praesentis mundi delectatione pascitur, interni
ejus sensus ligantur, ut jam spiritualia mandere, id
est, intelligere, nequeant, quia unde in exterioribus
delectati sunt, inde in intimis obstupescunt. Et dum
peccato anima pascitur, panem justitiae edere non
valet, quoniam ligati dentes ex peccati consuetudine,
justum quod intus sapit edere nequaquam
possunt. Considerare magnopere quid agere justi
soleant debemus. Qui plerumque, si qua in se quamlibet

leviter carnalia esse deprehendunt, haec in internis
sensibus retractantes, vehementer in semetipsis
insequuntur, afflictione se conterunt magnisque
cruciatibus, vel minima in se prava dijudicant atque
per poenitentiam damnant. Electi quotidie agunt ut
in conspectu aeterni judicis et ipsi inveniri, in quantum
est possibile, irreprehensibiles debeant, et hi
qui eos sic se judicare conspiciunt emendate semetipsos
a culpis gravioribus inardescant.
CAPUT XXII. De conditione primi hominis.
[(Moral., lib. XXV, c. 3, n. 4; lib. XI, c. 50, n. 68;
lib. XXV, c. 3, n. 4; lib. IV, c. 28, n. 54.)] Primus
homo ita conditus fuit, ut manente illo decederent

tempora, nec cum temporibus ipse transiret. Stabat
enim momentis decurrentibus, quia nequaquam ad
vitae terminum per dierum incrementa tendebat.
Primus homo ante culpam statum habere fixum
potuit, quia tempora eo stante transibant. Stabat
tanto robustius, quanto semper stanti arctius inhaerebat;
sed postquam deliquit, in quodam se quasi
lubrico temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit
vetitum, status sui protinus invenit defectum.
Et mox offenso Creatore coepit ire cum tempore.
Ad hoc in paradiso homo conditus fuerat, ut si se
ad Conditoris sui obedientiam vinculis charitatis
astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque
sine morte carnis transiret. Sic primus
homo immortalis est conditus, ut tamen si peccaret

mori posset; et sic mortalis est conditus,
ut si non peccaret, mori etiam non posset, atque
ex merito liberi arbitrii beatitudinem illius regionis
attingeret, in qua vel peccare vel mori non
posset. In aeternae beatitudinis felicitate, ubi post
redemptionis tempus, morte interposita, electi transeunt,
illuc procul dubio parentes primi, si in conditionis
suae statu perstitissent, etiam sine morte
corporum transferri potuissent. Quasi quoddam silentium
primus homo conditus habuit, cum contra
hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit.
Cui quia sua sponte succubuit, mox de se quod
contra se perstreperet invenit. Quamvis silentio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.