PL 82, col. 76

Etymologiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

6. Hinc est quod et Phoeniceo colore librorum capita
scribuntur, 5 quia ab ipsis litterae initium habuerunt.
Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a
Phoenice in Graeciam septemdecim primus attulit: α, β, γ, δ, ε, ζ, ι, κ, λ, μ, ν, ο, π, ρ, σ, τ, φ.
His Palamedes
Trojano bello tres adjecit: η, χ, ω. Post
quem Simonides Melicus tres alias adjecit: Θ, Ψ, Ξ
7. Υ litteram Pythagoras Samius ad exemplum
vitae humanae primus formavit; cujus virgula subterior
primam aetatem significat; incertam quippe et
quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium
autem, quod superest, ab adolescentia incipit; cujus
dextera pars ardua est, sed ad beatam vitam tendens;
sinistra facilior, sed ad labem, interitumque
deducens. De qua sic Persius ait:
Et tibi quae Samios deduxit littera ramos,
Surgentem dextro monstravit limite callem.
8. Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras.
Prima Υ, quae humanam vitam significat, de qua
nunc diximus. Secunda Θ, quae mortem significat. Nam
judices eamdem litteram theta apponebant ad eorum
nomina quos supplicio afficiebant. Et dicitur theta ἀπὸ
τοῦ θανάτου, id est, a morte. Unde, et habet per medium
telum, id est, mortis signum. De qua quidam sic ait:
O multum ante alias infelix littera theta!
9. Tertia T, figuram demonstrans Dominicae crucis:
unde, 6 et Hebraice SIGNUM interpretatur; de qua dictum
est, in Ezechiele, angelo: Transi per mediam
Jerusalem, et signa thau in frontes virorum gementium,
et dolentium. Reliquas vero duas, summam,

et ultimam sibi vindicat Christus. Ipse enim principium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.