PL 83, col. 1103
De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
baptismatis, in qua inter caetera ita scriptum
est: Reprehensibile, inquit, esse nullatenus potest infantem
in baptismate mergere, vel semel, vel ter, quando
in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in
una potest Divinitatis singularitas designari.
56. Fertur tamen idem sanctissimus vir, et alios libros
morales scripsisse, totumque textum quatuor
Evangeliorum sermocinando in populis exposuisse, incognitum
scilicet nobis opus. Felix tamen, et nimium
felix, qui omnia studiorum ejus potuit cognoscere.
Floruit autem Mauricio Augusto imperatore. Obiit
in ipso exordio Phocatis Romani principis.
CAPUT XLI.
57. Leander, genitus patre Severiano, Carthaginiensis
provinciae, professione monachus, et ex monacho
Hispalensis Ecclesiae provinciae Bethicae constitutus
episcopus, vir suavis eloquio, 161 ingenio praestantissimus,
vita quoque etiam atque doctrina clarissimus,
ut, et fide ejus atque industria populi gentis
Gothorum ab Ariana insania ad fidem catholicam
reverterentur. Hic namque in exsilii sui peregrinatione
composuit duos adversus haereticorum dogmata
libros, eruditione sacrarum Scripturarum ditissimos,
in quibus vehementi stylo Arianae impietatis
confodit atque detegit pravitatem, ostendens, scilicet,
quid contra eosdem habeat catholica Ecclesia, vel
quantum distat ab eis religione, vel fidei sacramentis.
58. Exstat et aliud laudabile ejus opusculum adversus