PL 83, col. 1104

De viris illustribus (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

instituta Arianorum, in quo, propositis
eorum dictis, suas responsiones opponit. Praeterea
edidit unum ad Florentinam sororem de Institutione
virginum et contemptu mundi libellum,
titulorum distinctionibus praenotatum. Siquidem,
et in Ecclesiasticis Officiis idem non parvo laboravit
studio; in toto enim Psalterio duplici editione
orationes conscripsit; in sacrificio quoque,
laudibus atque psalmis, multa dulci sono composuit.
59. Scripsit et epistolas multas: ad papam Gregorium
de baptismo unam, alteram ad fratrem, in qua
praemonet cuique mortem non esse timendam. Ad
caeteros quoque episcopos plurimas promulgavit familiares
epistolas, et si non satis splendidas verbis,
acutas tamen sententiis. 162 Floruit sub Recaredo

viro religioso, ac principe glorioso, cujus etiam temporibus
mirabili obitu vitae terminum clausit.
CAPUT XLII.
60. Lucinianus, Carthaginis Spartariae episcopus,
in Scripturis doctus: cujus quidem multas epistolas
legimus, de sacramento denique baptismatis unam, et
ad Eutropium abbatem, qui postea Valentiae episcopus
fuit, plurimas. Reliqua vero industriae et laboris
ejus ad nostram notitiam minime venerunt. Claruit
temporibus Mauricii Augusti. Occubuit Constantinopoli,
veneno (ut ferunt) exstinctus ab aemulis, sed, ut
scriptum est: Justus quacunque morte praeoccupatus
fuerit, anima ejus in refrigerio erit.
CAPUT XLIII

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.