PL 83, col. 452

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

4 7. Quis est ergo iste angelus cui Deus et potestatem
suam dedit et nomen? Quod si dicitur: aliqua
alia est potestas angelica, hoc nefas est credere. Quis enim in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis
erit Deo inter filios Dei
[(Psal. LXXXVIII, 7)]
? Qui
enim non aequatur natura, non potest aequari et
nomine. Ipse est enim Filius, qui semper a Patre
missus visibiliter apparebat hominibus. Ex ipsa ergo
missione recte angelus nuncupatur. Isaias autem
apertius Filium a Deo genitum confirmans, ita annuntiat: Vox Domini reddentis retributionem inimicis
suis
[(Isai. LXVI, 6)]
, ipsis videlicet, qui non credunt,
Judaeis: Antequam parturiret, peperit; et antequam
veniret partus ejus, peperit masculum [(Ibid., 7)]
.
8. Quasi aperte diceret: antequam Christum Virgo

parturiret in carne, generavit filium in divinitate
Pater, et antequam tempus Virginis parturiendi veniret,
genuit eum sine tempore Pater. Unde inferius
ait: Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile [(Isai. LXVI, 8)]
?
Revera, quia nihil tale in hominibus
accidit, aut quidpiam simile, et post haec subjungit: Nunquid qui alios parere facio, ipse non
pariam? dicit Dominus; et qui generationem caeteris
tribuo, sterilis ero? ait Dominus
[(Isai. LXVI, 9)]
. Quibus
omnibus testimoniis cogendus est infidelis, ut
eligat sibi de duobus, aut Christum Filium Dei credere,
aut mendaces putare prophetas, qui ista cecinerunt.
5
CAPUT II. Quod Christus ante saecula ineffabiliter a Patre genitus est.

1. Quod si quaeritur, quando, vel quomodo, Pater
Filium genuerit, respondetur: Cur quaeritur tempus,
quando sit Dei Filius genitus, dum sit sua nativitate
aeternus? sicut scriptum est de eo: Egressus ejus
a principio a diebus aeternitatis [(Mich. V, 2)]
. Et iterum: Ante solem permanet nomen ejus, et ante lunam
sedes ejus
[(Psal. LXXI, 17)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.