PL 83, col. 453

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

2. Sed et Pater eumdem ante luciferum, id est,
ante omnia tempora genuisse testatur, quod et ipse
Filius Dei, verbum, virtus et sapientia, de sua nativitate
confirmat, dicens: Necdum erant abyssi, et ego
jam conceptus eram, necdum fontes aquarum eruperant,
necdum montes gravi mole constiterant, ante
colles ego parturiebar; adhuc terram non fecerat, et
flumina, et cardines orbis terrae: quando praeparabat
coelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat
abyssos; quando appendebat fundamenta terrae, cum
eo eram, cuncta componens [(Proverb. VIII, 24)]
. 6
3.
Tali igitur auctoritate ante omnia saecula Fiius
a Patre genitus esse declaratur, quando a Patre
per illum cuncta creata esse noscuntur. Illud denuo
quaeritur, quomodo idem sit genitus, dum sacrae

nativitatis ejus arcana nec Apostolus dicit, nec propheta
comperit, nec angelus scivit, nec creatura
cognovit, Isaia testante, qui dicit: Generationem
ejus quis enarrabit [(Isai. LIII, 8)]
? Idcirco si ejus
nativitas a propheta non potuit enarrari, quis profitebitur
nosse quomodo Filius potuit a Patre generari?
4.
Hinc est illud in libro Job: Sapientiam (Dei
Patris) unde invenies? latet enim ab oculis hominum,
et a volucribus coeli absconsa est [(Job. XXVIII, 20)]
; id
est, etiam ipsis angelis incognita. Item ibi: Radix
sapientiae cui revelata est [(Eccli. I, 7)]
? origo scilicet
Filii Dei. Ideoque quod etiam super angelorum intelligentiam
atque scientiam est, quis hominum potest
narrare?

5.
Scire autem manifestum est solum Patrem
quomodo genueruit Filium, et Filium, quomodo sit
genitus a Patre. Siquidem et gignendi Filii quaeritur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.