PL 83, col. 454

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

ratio, eo quod Filius non nisi ex duobus nascatur;
habeat, inquam, sibi hujusmodi generis ortum conditio
caduca mortalium; Christus enim ex Patre ita
emicuit, ut splendor a lumine, ut verbum ab ore, ut
sapientia ex corde.
CAPUT III. Quia Christus Deus et Dominus est.
1. Post declaratum Christi divinae nativitatis
mysterium, deinde, quia idem Deus et Dominus est,
exemplis sanctarum Scripturarum 7 adhibitis demonstremus.
Si Christus Deus non est, cui dicitur in
Psalmis: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virgo
aequitatis, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti
iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo

laetitiae, prae consortibus tuis [(Psal. XLIV, 7)]
?
2.
Quis est igitur iste Deus unctus a Deo? Respondeant
nobis Judaei. Ecce Deus unctus a Deo
dicitur, et utique Christus ipsa unctione monstratur,
cum Deus unctus insinuatur. Dum enim audis Deum
unctum, intellige Christum; Christus enim a chrismate,
id est, ab unctione vocatur. Hunc Christum
sub persona Cyri regis Persarum per Isaiam Pater
Deum et Dominum esse testatur, dicens: Haec dicit
Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram,
ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum
vertam, et aperiam ante eum januas, et portae non
claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo.
Portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam,
et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana

secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen
tuum, Deus Israel [(Isai. XLV, 1)]
.
3. In persona enim Cyri Christus est prophetatus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.