PL 83, col. 455

De fide Catholica (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

ubi ei subjugatae sunt gentes in fide, et regna. Praeterea,
quia nullus in regno Israel Cyrus est dictus.
Quod si de Cyro Persarum rege quis hoc crediderit
prophetatum, absurdum et profanum esse cognoscat 8
ut homo impius et idololatriae deditus, Christus,
et Deus, et Dominus nuncupetur. Unde et in
translatione LXX non habetur Christo meo Cyro. Sed Haec dicit Dominus Christo meo Domino.
Quod in
persona specialiter Christi Domini nostri accipitur.
4.
Si Christus Deus non est, dicant Judaei nobis
quem sit affatus Deus in Genesi, cum diceret: Faciamus
hominem ad imaginem, et similitudinem nostram?
Sic enim subjungitur: Et creavit Deus hominem
ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit
illum [(Gen. I, 26)]
. Quaerant ergo quis Deus creavit,

aut ad cujus Dei imaginem condidit hominem quem
creavit?
5. Quod si respondeant, ad angelorum. Num angelus
aequalem cum Deo habet imaginem, dum multum
distet imago creaturae ab eo qui creavit? aut
nunquid angelus cum Deo potuit facere hominem?
quod ita existimare magnae dementiae est. Cui ergo
dicitur? aut ad cujus imaginem conditus homo creditur,
nisi ad ejus, cui una imago cum Deo est, et
unicum nomen divinitatis est? 9
6.
Item si Christus Dominus non est, quis
Dominus pluit in Sodomis ignem a Domino? Sic enim
ait in Genesi: Et pluit Dominus super Sodomam, et
Gomorrham sulphur, et ignem a Domino [(Gen. XIX,
24)]
. In qua sententia nemo dubitat secundam esse

personam. Nam quis est ille Dominus a Domino, nisi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.