PL 83, col. 793

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

officia quae in templo Salomonis erant disposita,
quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita, invenimus
eos quos Esdras actores memorat templi [(I Esdr.
II)] , eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. Fuerunt
enim sub Esdra actores templi servorum Salomonis
filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent,
non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent,
aut sacris oblationibus deservirent.
2. Et cum fuissent ex ordine et ministerio templi,
longe fuerunt 433 ab officio altaris Dei, quia nec
psalmistis, nec ostiariis, nec sacrorum servis attingere
licebat munera altaris, nisi tantummodo levitis.
Quid ergo est? Nulla aliam curam habebant actores
templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque
fuissent vexata in aedificio templi, aut delapsa, per

eosdem actores de thesauris dominicis reficerentur,
atque excolerentur.
3. Ergo actores templi exorcistae sunt in populo
Dei; quomodo enim actor prudens et bonus scit quis
sit domini sui census, et omnis substantiae modus, et
redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia,
sic et exorcista redigit in suam diligentiam totius
regni Domini secreta, ut memoriae mandet de
Scripturarum sacramentis, unde exerceat donum
quod illi est a Spiritu sancto concessum, secundum
Apostoli praeconium.
4. Exorcistas enim memorat Apostolus, cum dicit: Nunquid omnes habent donationes sanationum
[(I Cor.
XII)]
? Hi enim, cum ordinantur, sicut ait canon, accipiunt
de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt

exorcismi, accipientes potestatem imponendi manus
super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos.
CAPUT XIV. De acolythis.
1. Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a
deportandis cereis, quando legendum est Evangelium,
aut sacrificium offerendum; tunc enim accenduntur
luminaria ab eis, et deportantur, non ad effugandas
tenebras, dum sol eo tempore rutilet, sed ad
signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis
corporalis illa lux ostendatur de qua in Evangelio legitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.