PL 83, col. 820
De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
suis, 465 atque cultoribus aeterno incendio condemnandum,
neque secundum quorumdam sacrilegam
dispositionem ad pristinam, id est, angelicam
dignitatem, ex qua propria malignitate cecidit, reducendum [(Matth. XXV)] .
Haec est catholicae traditionis
fidei vera integritas, de qua si unum quodlibet
respuatur, tota fidei credulitas amittitur.
CAPUT XXV. De baptismo.
1. Baptismi sacramentum si prima repetens ab
origine pandam, baptizavit Moyses in nube, et in
mari, in typo et in figura, ita enim Paulus pronuntiat [(I Cor. X)] .
Habuit ergo mare formam aquae, nubes
vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Illic
enim, sicut Patrum exempla docent, Aegyptius demergitur,
Dei populus resurgit renovatus sancto
Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transivit
vestigio. Baptizavit et Joannes [(Matth. III)] , sed
non ex toto Judaice; non enim solum in aqua, nec
tamen in Spiritu, sed hoc solum addidit, quod in poenitentiam
baptizavit, sicut ait Paulus in Actibus
apostolorum, Joannes baptismo poenitentiae baptizavit
populum [(Act. XIX, 4)]
. Cui tamen ideo datum est
in aqua baptizare, ut Christus, qui in aqua et spiritu
baptizaturus erat, Joannis baptismate manifestaretur
in Israel, quando Spiritus sancti descensione
et Patris voce Filius Dei palam cunctis ostensus
est.
2. Coepit ergo perfectum baptisma a Jesu; ipse
enim baptizavit primum in Spiritu sancto, sicut et
Joannes dicit: Ego quidem baptizo in aqua, medius
autem vestrum stetit, quem vos nescitis, ipse baptizabit
vos in Spiritu sancto et igni [(Joan. I)]
. Haec est perfectio
baptismi: Deus est enim, qui baptizat, ut possint
et qui baptizantur, fieri filii Dei. Tria sunt autem
genera baptismi. Primum, quo sordes peccatorum per
regenerationis lavacrum abluuntur. Secundum, quo
quis sanguine suo per martyrium baptizatur, 466
quo baptismo etiam Christus baptizatus est, ut et in
hoc, sicut et in caeteris, formam credentibus daret,
sicut dicebat ad discipulos suos, filios Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et
baptismo quo ego baptizor baptizari
[(Marc. X)]
? Itaque
aqua et sanguis gemini est figura baptismatis: unum
quo regeneramur ex lavacro, aliud quo consecramur
ex sanguine.
3. Est tertium baptisma lacrymarum, quod laboriosius
transigitur, sicut ille qui per singulas noctes