PL 83, col. 821

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

stratum suum lacrymis rigat [(Psal. VI)] , qui imitatur
conversionem Manasse [(II Paral. XXXIII)] , et humilitatem
Ninivitarum, per quam misericordiam consecuti
sunt [(Jon. III)] . Qui imitatur publicani illius orationem
in templo stantis a longe, et percutientis pectus
suum, quique nec ausus fuit oculos ad coelum elevare [(Luc. XVIII)] .
Baptismus enim aqua est, quae
tempore passionis de latere Christi profluxit. Nullumque
aliud elementum est, quod in hoc mundo
purget universa, vivificet cuncta, ideoque cum baptizamur
in Christo, per ipsam renascimur, ut purificati
vivificemur.
4. Fons autem origo omnium gratiarum est, cujus
septem gradus sunt: tres in descensu propter tria
quibus renuntiamus; tres alii in ascensu propter tria

quae confitemur; septimus vero id est, qui et quartus
similis filii hominis, exstinguens fornacem ignis [(Dan. III)] ,
stabilimentum pedum, fundamentum
aquae, in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter [(Coloss. I)] .
In Patre autem, et Filio, et
Spiritu sancto salutaria baptismi dona consistunt.
Unde nequaquam baptismi sanctificatur officio, nisi
qui sub Trinitatis tingitur sacramento, sicut et Dominus
ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth.
ult.)]
. Proinde si, omissa qualibet Trinitatis persona,
baptisma detur, manifeste in regenerationis solemnitate
nihil agitur, nisi tota Trinitas invocetur.
5. Nam et Dominus, dum a Joanne baptizaretur,
eumdem baptismum sub Trinitatis sacramento legitur

peregisse. Dicente enim Deo: Hic est Filius meus [(Matth. III)]
,
Pater in voce, Filius in corpore, 467
Spiritus autem sanctus fuisse probatur in specie
columbae [(Luc. III)] . Duae sunt autem pactiones credentium.
Prima enim pactio est in qua renuntiatur
diabolo, et pompis, et universae conversationi illius.
Secunda pactio est qua se credere in Patrem, et
Filium, et Spiritum sanctum profitetur.
6.
Semel autem nos oportet in Christo lavari, quia
Christus semel pro nobis mortuus est. Si enim unus
Deus, et fides una est, necessario et unum baptisma
sit [(Ephes. IV)] , quia et Christi mors una pro nobis
est, in cujus imaginem mergimur per mysterium sacri
fontis, ut consepeliamur Christo morientes huic
mundo [(Rom. IX)] , et ab iisdem aquis in forma resurrectionis

ejus emergimur, non reversuri ad corruptionem,
sicut neque est reversus ad mortem.
Quod etsi postea quisque praeventus fuerit in aliquo
peccato, non jam lavacri beneficio, sed poenitentiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.