PL 83, col. 822

De ecclesiasticis officiis (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

expiatur, quae in similitudine fontis peccata mortificat.
7. Perfectis autem aetate baptismum vel ad purgationem
originalis noxae, vel ad abolitionem actualis
peccati proficere credimus; parvulis autem, ut
ab originali peccato abluantur, quod ab Adam per
primam nativitatem traxerunt. Qui si priusquam
regenerentur transierint, procul dubio a regno Christi
alieni sunt, ipso Salvatore testante: Nisi quis
renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit
in regnum Dei [(Joan. III)]
; quique iidem parvuli, alio
profitente, baptizantur, quia adhuc loqui vel credere
nesciunt, sicut etiam aegri, muti, vel surdi, quorum
vice alius profitetur, ut pro eis respondeat, dum
baptizantur.
8. Quamvis autem per regenerationem pereat
originale peccatum, poena tamen mortis, quae per
praevaricationem mandati introivit, manet et in eos
quos a reatu originis purgat baptisma Salvatoris. Et
hoc proinde, ut homo noverit, pro futurae beatitudinis
spe regenerationem consequi, non ut a poena
temporalis mortis possit absolvi. Illud vero, quod
nec privatis nec clericis baptizare liceat, nisi tantum
sacerdotibus, in Evangelio legimus sanctis apostolis
tantum permissum, Jesu post resurrectionem
dicente: 468 Sicut misit me pater, et ego mitto vos [(Joan. XX)]
.
Et hoc cum dixisset, inspiravit, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta
erunt.
Et in alio loco: Ite, docete omnes gentes, baptizantes

eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
sancti [(Matth. ult.)] .
9. Unde constat baptisma solis sacerdotibus esse
tractandum, ejusque ministerium nec ipsis diaconibus
explere est licitum absque episcopo, vel presbytero,
nisi his procul absentibus, ultima languoris
cogat necessitas: quod etiam et laicis fidelibus plerumque
permittitur, ne quisquam sine remedio salutari
de saeculo evocetur. Haeretici autem, si tamen
in Patris, et Filii, et Spiritus sancti attestatione docentur
baptisma suscepisse, non iterum baptizandi,
sed solo chrismate et manus impositione purgandi
sunt. Baptismus enim non est hominis, sed Christi;
ideoque nihil interest haereticus, an fidelis baptizet.
10. Quod sacramentum tam sanctum est, ut nec

homicida ministrante polluatur. Habet quidem haereticus
baptismum Christi, sed quia extra unitatem
fidei est, nihil ei prodest. At ubi ingressus fuerit,
statim baptisma, quod habuerat foris ad perniciem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.