PL 83, col. 895
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
prudentiae vestrae sint cognita, tamen quia affectu
fraterno me consulis, ex parte qua valeo expediam,
et de omnibus Ecclesiae gradibus, quid ad quem
pertineat eloquar.
2.
Ad ostiarium namque pertinent claves ecclesiae,
ut claudat et aperiat templum Dei; et omnia quae
sunt intus extraque custodiat, fideles recipiat, excommunicatos
et infideles rejiciat.
3.
Ad acolythum pertinet praeparatio luminariorum
in sacrario, ipse cereum portat, ipse suggesta,
pro Eucharistia subdiaconis calicem praeparat.
4.
Ad exorcistam pertinet exorcismos memoriter
retinere, manus super energumenos et catechumenos
exorcizandos imponere.
5.
Ad psalmistam pertinet officium canendi, dicere
benedictiones, psalmos, laudes, sacrificii
responsoria, et quidquid pertinet ad cantandi peritiam. 558
6.
Ad lectorem pertinet lectiones pronuntiare,
et ea quae prophetae annuntiaverunt populis
praedicare.
7.
Ad subdiaconum pertinet calicem et patenam
ad altarium Christi deferre, et Levitis tradere, eisque
administrare; urceolum quoque, et aquamanilem, et
manutergium tenere, et episcopo, et presbyteris, et
Levitis pro lavandis ante altarium manibus aquam
praebere.
8.
Ad diaconum pertinet assistere sacerdotibus,
et ministrare in omnibus quae aguntur in sacramentis
Christi, in baptismo scilicet, in chrismate, in patena
et calice; oblationes inferre, et disponere in
altario, componere mensam Domini, atque vestire,
crucem ferre, praedicare Evangelium et Apostolum.
Nam sicut lectoribus Vetus Testamentum, ita diaconibus
Novum praedicare praeceptum est: ad ipsum
quoque pertinet officium precum, recitatio nominum;
ipse praemonet aures ad Dominum habere, ipse hortatur
clamore, pacem ipse annuntiat.
9. Ad presbyterum pertinet sacramentum corporis
et sanguinis Domini in altari Domini conficere, orationes
dicere, et benedicere populum.
10.
Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio,