PL 83, col. 897
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
non valet, eorum excessus ad agnitionem episcopi
defert. Basilicarios ipse constituit, et matriculas ipse
disponit. Quando autem primicerius absens est, ea,
quae praedicta sunt, ille exsequitur, qui ei aut loco
est proximus, aut eruditione in his expediendis intentus.
14. Ad thesaurarium pertinet basilicarii et ostiarii
ordinatio, incensi cura, chrismatis cura conficiendi,
baptisterii ordinandi, praeparatio sacrificii de his
quae immolanda sunt; ad eum venient de parochiis
pro chrismate; cereos et oblationes altaris ipse accipit
a populo; ipse colligit per ecclesias cereos in
festivitatibus. Ad eum pertinent ornamenta, et vestimenta
altaris, quidquid in usu templi est, sub ejus
ordinatione existit, vela et ornamenta basilicarum
quae in urbe sunt, et non habent presbyterum, ipse
custodit. De candelis autem et cereolis quotidianis
quidquid superest in basilicis, basilicarius per singulos
menses huic deportat. Ex quibus thesaurarius
dat quartam basilicario, tres reliquas partes divident
aequaliter sibi cum primicerio, et presbytero, qui
missam celebrat in eamdem basilicam.
15.
Ad oeconomum pertinet reparatio basilicarum,
atque constructio, actiones ecclesiae in judiciis vel in
proferendo, vel in respondendo, tributi quoque acceptio,
et rationes eorum quae inferuntur. Cura agrorum
et culturae vinearum, causae possessionum, et
servitialium stipendia clericorum, viduarum, et devotarum
pauperum; dispensatio vestimenti, et victus
domesticorum, clericorum, servitialium quoque, et
artificum, quae omnia cum jussu et arbitrio sui episcopi
ab eo implentur.
16.
Haec sunt quae vel a majoribus per officiorum
ordines distributa sunt, vel consuetudine ecclesiarum
in unumquemque servata. Nec aliquid ex his nostri
judicii deputes, nisi quod aut ratio docuit, aut vetustatis
antiquitas sanxit.
17. Patrem autem monasterii, unde innotuistis,
illum praeferri oportet, quem sancta vita et probitas
morum commendat, quique dum subjectus exstitit,
fraus in illo non fuit. Huic juste gratia cumulatur,
dicente Domino: Quia in pauca fuisti fidelis, in multa