PL 83, col. 898

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

te constituam [(Matth. XXV, 21)]
. Qui vero adhuc sub
regimine positus improbe vixit, 561 et fratribus
fraudem facere non pertimuit, hic praelatus licenter
ac libere majora et deteriora committet, dum se in
potestate et libertate aspexerit.
18.
De talibus enim dicit Apostolus: Sed vos injuriam
facitis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui
regnum Dei non possidebunt [(I Cor. VI, 8)]
? Sed nobis
ista sufficiat dicere tibi, quod Deo dignum existimas
adimple. Post haec autem precari tuam sanctitatem
non desino, ut pro me intercessor apud Dominum
existas, ut, quia meo vitio lapsus sum, per te
remissionem consequar peccatorum.
EPISTOLA II. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.
In Christo charissimo, et dilectissimo filio, Braulioni
archidiacono, Isidorus.
1. Dum amici litteras, charissime fili, suscipis, eas
pro amico amplecti non moreris. Ipsa est enim secunda
inter absentes consolatio, ut si non est praesens
qui diligitur, pro eo litterae amplexentur. Direximus
tibi annulum propter nostrum animum, et pallium
pro amicitiarum nostrarum amictu, unde antiquitas
hoc traxit vocabulum. Ora igitur pro me, inspiret
tibi Dominus ut merear adhuc in vita videre te.
Et quem moestificasti abeundo, aliquando iterum
laetifices te praesentando. Quaternionem regularum
per Maurentionem primicerium direximus. De caetero
autem opto tuam semper cognoscere salutem, dilectissime
mi domine, et charissime fili.
EPISTOLA III. ISIDORI BRAULIONI ARCHIDIACONO.

562 In Christo charissimo et dilectissimo fratri
Braulioni archidiacono Isidorus.
1. Quia non valeo te frui oculis carnis, perfruar
saltem alloquiis, ut ipsa amici sit consolatio incolumem
litteris cognoscere quem cupio videre. Utrumque
bonum esset, si liceret; sed vel mente de te reficiar,
si corporali obtutu non valeo. Dum pariter essemus,
postulavi te, ut mihi decadem sextam sancti
Augustini transmitteres; posco ut quoquomodo me
cognitum ei facias.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.