PL 83, col. 899

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

2. Misimus vobis Synonymorum libellum, non pro
id quod alicujus utilitatis sit, sed quia eum volueras.
Commendo autem hunc puerum, commendo et memetipsum,
ut ores pro me misero, quia valde langueo
et infirmitatibus carnis, et culpa mentis. In utroque
tuum praesidium posco, quia per me nihil mereor;
de caetero pete ut dum vita comite portitori ad nos
regredi fuerit opportunitas, vestris nos jubeatis laetificare
eloquiis.
EPISTOLA IV. ISIDORI MASSONAE EPISCOPO.
563 Domino sancto meritisque beato Massonae
episcopo Isidorus.
1. Veniente ad nos famulo vestro viro religioso
Nicetio, litteras honorificentiae vestrae nobis detulit,

in quibus agnitio salutis vestrae nihilominus perpatuit
maxime per eum portitorem, cujus lingua epistola
vivens erat. Unde pro salute vestra gratiarum
actionibus Deo nostro repensis, in quantum valuit
mediocritas nostra vice inquisitionis studio poscentes
meritorum vestrorum suffragiis divinis vos commendare
conspectibus.
2. Verum quod sequenter in epistolis venerabilis
fraternitas vestra innotuit, nulla est in hujusmodi
sententiis decretorum diversitas intelligenda, quod
alibi legitur in lapsu corporali restaurandum honoris
gradum post poenitentiam, alibi, post hujusmodi delictum,
nequaquam reparandum antiqui ordinis
meritum.
3.
Haec enim diversitas hoc modo distinguitur: illos

enim ad pristinos officii gradus redire canon praecipit,
quos poenitentiae praecessit satisfactio, vel digna
peccatorum confessio; at contra ii qui neque a vitio
corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale
delictum quod admittunt etiam vindicare quadam
superstitiosa temeritate nituntur, nec gradum utique
honoris, nec gratiam communionis recipiunt.
4. Ergo ita est utraque dirimenda sententia, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.