PL 83, col. 909
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
tuae consortium mihi concedat. Et manu sua.
Ora pro nobis, beatissime domine et frater.
EPISTOLA X. BRAULIONIS EPISCOPI ISIDORO.
Domino meo et vere domino, Christique electo, Isidoro,
episcoporum summo, Braulio servus inutilis
sanctorum Dei.
1. O pie domine, et virorum praestantissime,
sera est inquisitio et tarde data mihi scribendi optio,
quia peccatis meis ingruentibus non modo sterilitatis
vel inopiae malo, verum etiam luis et hostilitatis, quominus
inquirerem, horribili sum praepeditus incursu.
2. Nunc autem etsi mille necessitatibus, mille
curis attritus, post longum miseriae tempus, veluti
ab improbi soporis, ut ita 575 dixerim, gravedine
suscitatus, istius meae suggestionis affatibus dependere
praesumo salutis obsequium, et cordis et corporis
humilitate prostratus, imprecans excellentissimam
tuae beatitudinis potestatem, ut peculiarem famulum,
quem pio illo sacrae dignationis intuitu semper habuisti
susceptum, usque in finem habere jubeas commendatum.
3. Nam et ego (Christus novit) gravi dolore discrucior,
quod, emenso tempore tam prolixo, vel nunc
vestrum non mereor videre conspectum, sed spero
in illum qui non obliviscitur misereri, nec repellit
in finem, quia exaudiet precem pauperis, et vestro
me miserum repraesentabit aspectui. Suggero sane,
et omnimoda supplicatione deposco, ut librum Etymologiarum,
quem jam, favente Domino, audivimus
consummatum, promissionis vestrae memores, servo
vestro dirigere jubeatis, quia, ut mihi sum conscius,
magna ibi ex parte servi tui postulatione sudasti.
Et ideo in me primum existe munificus; sic in sanctorum
coetibus et felix habearis, et primus.
4.
Gesta etiam synodi, in qua Sintharius examinis
vestri igni etsi non purificatus, invenitur tamen decoctus,
quaeso ut vestro instinctu a filio vestro domino
rege nobis dirigantur cito. Nam et nostra ejus
sic flagitavit gloriam suggestio, quia multum in concilio
pro investiganda opus est veritate. De caetero
Creatoris altissimi pietatem efflagito, ut coronam
beatitudinis vestrae pro integritate fidei et statu Ecclesiae
suae longo tempore praecipiat conservare, meque
inter oblatrantia praesentis mundi varia et innumerabilia
discrimina munitum reddat tuae intercessionis
gratia, ac, reconditum in gremium memoriae
tuae, tutum ab omni tempestate peccati oratu vestro
efficiat Trinitas sacratissima. Et manu sua. Ego servus