PL 83, col. 910

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

Domini Braulio Isidoro: in Domino fruar te, lucerna
ardens, et non marcescens!
EPISTOLA XI. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO.
Domino meo, et Dei servo Braulioni episcopo
Isidorus.
1. Quia te incolumem cognovi, gratias Christo egi;
et utinam 576 cujus cognovi salutem in hoc corpore
aspicerem et visionem! Quid autem mihi evenit
pro peccatis meis, manifestabo, quia non fui dignus
tua perlegere eloquia, statim ut accepi pittatium
tuum, puer regius ad me venit, dedi cubiculario meo
illud pittatium; et confestim ambulavi ad principem,
ut postea perlegerem et rescriberem.
2.
Reversus e palatio regis, non solum scripta tua

non inveni, sed etiam quidquid aliud in chartis fuit
periit. Et idcirco, scit Dominus, luxi meritum meum,
quia non perlegi eloquium tuum, sed rogo ut quaecunque
occasio venerit, rescribe mihi. Et gratiam
verbi tui non auferas, ut quod ex meo delicto perdidi,
iterum gratia tua recipiam. Et manu sua. Ora
pro nobis, beatissime domine.
EPISTOLA XII BRAULIONIS EPISCOPI ISIDORO.
Domino meo et vere domino, Christique electo, Isidoro
episcoporum summo, Braulio servus inutilis
sanctorum Dei.
1. Solet repleri laetitia homo interior ac spiritualis,
cum inquisitione fungitur amantis. Ob id velle
meum est, mi domine reverentissime, nisi culparum
maceria mearum obsistat, et benigne te inquisitionem

meam amplecti, et querelarum calumniam patienter
accipere. Utrumque enim ago, et officium inquisitionis
persolvo, et tibi contra te causarum mearum
necessitates dirigo, quod ut benignissime tuo
auditui admittas, in ingressu hujus dictationis portaque
prostratus, peto a culmine vestri apostolatus;
et quanquam vacillet calumniae objectio, ubi lacrymarum
est intercessio, cum lacrymae non sint signa
calumniae, tamen sint, opto, et lacrymabiles calumniae,
et calumniabiles lacrymae. Sed utrumque pro
licentiosa amoris praesumptione, non autem pro
arrogantiae temeritate. Sed jam causam exordiar. 577
2.
Septimum, ni fallor, annum tempora gyrant
ex quo me memini libros a te conditos Originum
postulasse, et vario diversoque modo praesentem

vos me frustratum esse, et absenti nihil inde vos
rescripsisse, sed subtili dilatione modo necdum esse
perfectos, modo necdum scriptos, modo meas litteras
intercidisse, aliaque multa opponentes, ad hanc
usque diem pervenimus, et sine petitionis effectu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.