PL 83, col. 911

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

manemus. Ob hoc et ego vertam preces in querelam, ut
quod supplicatione nequivi, vel calumnia lacessendo
valeam adipisci. Saepe namque solet mendico
prodesse vociferatio.
3. Quocirca cur, quaeso te, mi domine, non tribuas
quod rogaris? Unum scias, non dimittam, quasi
fingens me nolle negata. Sed quaeram, et instanter
quaeram, quousque autem accipiam, aut eliciam,
piissimo Redemptore jubente: Quaerite, et invenietis,
et adjiciente: pulsate, et aperietur vobis [(Luc. XI, 9)]
.
Quaesivi, et quaero, etiam pulso. Unde et clamito,
ut aperias. Nam hujus argumenti me consolatur inventio,
quia qui contempsisti postulantem, exaudies
forte calumniantem.
4. Hinc et ego scienti tua ingero, nec styli jactatione

novi aliquid suggerere insipiens perfecto praesumo.
Nec tamen erubesco imperitus disertissimo
loqui, apostolici memor praecepti, quo praeciperis
libenter sufferre insipientem. Quamobrem accipe
clamores calumniae. Cur rogo talentorum distributionem
et cibariorum dispensationem tibi creditam
hucusque retentas? Jam solve manum, impertire
familiis, ne inopia pereant famis. Nosti quid creditor
veniens reposcat a te. Non minuetur tibi quidquid
dederis nobis. Memor esto parvis panibus multitudinem
satiatam, et superasse reliquias fragmentorum
magnitudine panum.
5.
An putas donum tibi collatum pro te solummodo
esse datum? Et vestrum est, et nostrum commune
est, non privatum. Et quis dicere vel insanus

praesumat, ut privato tuo gaudeas, qui de communi
tantum inculpabiliter gaudere scias? Nam cum Deus
tibi oeconomiam sui thesauri et divitiarum, salutis,
sapientiae et scientiae tenere concesserit, cur larga
manu non effundis quod dando non minues? An
cum in membris superni capitis unusquisque 578
quod non accepit sic in altero possideat, ut alteri
quod habet possidendum sciat, tu forsitan ideo nobis
parcus existis, quia quod mutuo a nobis resumas
non invenis?
6. Sed si habenti das, tantillae mercedis fructum
reportas. Sin vero non habenti tribuis, praeceptis
evangelicis satisfacis, ut reddatur tibi in retributione
justorum. Proinde et ego remordeor conscientia,
eo quod in me communicabile nihil boni sentiam,

quoniam jubemur per charitatem servire invicem,
et unusquisque quam accepit gratiam in alterum
illam administrare, sicut boni dispensatores multiformis
gratiae Dei [(I Petri IV, 10)] ; atque unicuique,
sicut divisit Deus mensuram fidei, in unam compagem
membrorum debeat eam caeteris partibus communicare,
quia haec omnia operatur unus, atque idem
spiritus dividens singulis prout vult [(Rom. XII, 3)] .
7.
Sed ad unum ac peculiare subsidium quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.