PL 83, col. 912
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
praemisi recurro, ad importunitatem scilicet amicam
amicitia destitutis, ac nulla membrorum honestorum
gratia decoratis. Idcirco audi vocem meam tot interjacentibus
terris. Redde, redde quod debes. Nam
servus, servus es Christi et Christianorum, ut illic
sis major omnium nostrum, et quia nostri causa tibi
collatam praesentis gratiam, sitientibus animis scientiaeque
fame cruciatis impertiri non dedigneris.
8. Non sum saltem pes, qui ad injuncta discurrens
possim alvo ecclesiae, membrorum scilicet
judici, obedientiae discursu parere, nec principatui
capitis imperanti obsequendo placere. Quin etsi de
inhonestioribus membris me esse sciam, sufficiat,
quia quae te constat a capite percepisse, per me est
dignum egerere, nec te me non egerere, quamvis
minimum, Christi tamen sanguine redemptum. Nam
nec dicit caput pedibus: Non estis mihi necessarii,
quoniam quae videntur membra corporis infirmiora
esse, necessariora sunt; et quae putantur ignobiliora
esse, his honorem abundantiorem circumdamus; et
quae inhonestiora sunt nostra, majorem honestatem
habent.
9.
Sic itaque creator noster ac dispensator cuncta
dispensat, ut cum in altero alteri dona divina, quae
in se non percipit, possidenda tribuuntur, charitas
cumuletur. Denique tum bene 579 multiformis
gratia dispensatur, quando acceptum donum et eis
qui hoc non habent creditur, quando propter eum
cui impenditur datum putatur. Hoc Apostoli capitulum
a nobis in parte praemissum optime novit prudentia
charitatis vestrae huic rei congruere totum;
et quidquid summatim tetigi, te procul dubio nosse
melius, latet nullum.
10.
Itaque hoc solum superest, quod et magnopere
peto, ut praestes postulata, etsi non pro me,
saltem pro ipsa charitate divinitus impertita. Pro
qua jubemur et nosse et praestare omnia, et sine qua
nihil sunt omnia. Sed et si qua superflua, si qua negligenter,
si qua minus humiliter, aut inutiliter potius
effudi quam dixi, cuncta, quaeso, benigne suscipias,
cuncta ignoscas, cuncta ores, ut Deus ignoscat.
Ergo et hoc notesco, libros Etymologiarum, quos a
te domino meo posco, etsi detruncatos corrososque,
jam a multis haberi
11. Inde rogo ut eos mihi transcriptos integros,
emendatos et bene coaptatos digneris mittere, ne
raptus aviditate in perversum cogar vitia pro virtutibus
ab aliis sumere. Ego autem opto, quamvis
nullius egeas, et ultroneae dicuntur putere merces,
ut dignatio vestra benignitatis imperet nobis in id
quod possumus et valemus, tantum ut obsequio nostro
utaris, imo charitate, quae Deus est, perfruaris.
12. His igitur expletis, erunt mihi quaestiones de
sacris divinisque paginis, quarum mihi expositionem