PL 83, col. 913

Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne · De ordine creaturarum (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne

cordis vestri lumen aperiret, si tamen et nobis jubes
resplendere, et divinae legis obscura reserare. Nec
si ista quae peto percepero, de illis silebo, sed viam
reseras capiendae fiduciae. Cum in hac prima fronte
non me confoderis stimulis verecundiae, et ignaviae
meae, locum dederis veniae, quod quem diligebas,
quamlibet immeritum, non jusseris reprobare, quia
ignominiosum valde videtur, ac vile, si necdum satiatus
quis charitate ab eo quem amabat invenitur
secedere.
13.
Obsequio autem meae servitutis dependo jura
salutis, et quaeso pietatem sanctissimae vestrae potestatis,
ut pro me orare digneris; quatenus quotidie
fluctuantem animam in malis tuo intercessu lucreris,
et ad portum tranquillitatis aeternae deducas,

erutam a miseriis et a scandalis. Dulce mihi fuit
diu ad te loqui, 580 quasi coram positus vultum
viderem tuae faciei. Ideo nec verbositatem cavi, et
temeritatem fortassis incurri. Sed aut hoc aut aliud
agere debui, tantum ut quod noluisti per humilitatem
saltem tribuas per tumultuantem improbitatem.
14. Ecce quantum audaciae dedit mihi gratia vestrae
benevolentiae. Et ideo si quid in hoc displicuerit,
sibi imputet, quae tantum amat, ut timorem
tollat. Nam perfecta charitas foras mittit timorem.
Speciali quoque gratia fretus speciali domino, in quo
vires sanctae Ecclesiae consistunt, suggero ut, quia
Eusebius noster metropolitanus decessit, habeas
misericordiae curam. Et hoc filio tuo nostro domino

suggeras, ut utilem illi loco praeficiat, cujus doctrina
et sanctitas caeteris sit vitae forma. Hunc autem

1. Universitatis dispositio bifaria ratione debet
intelligi: in Deo, videlicet, et rebus, hoc est, in
Creatore et creaturis; non quod Deum in parte

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.