PL 83, col. 914
Epistolae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne · De ordine creaturarum (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
filium praesentem beatissimae potestati vestrae per
omnia commendo, et tam de his quae hic suggessimus,
quam etiam de his quae supra questi sumus,
eloquio vestro per eum illustrari mereamur.
EPISTOLA XIII. ISIDORI BRAULIONI EPISCOPO.
Domino meo et Dei servo Braulioni episcopo Isidorus.
1.
Tuae sanctitatis epistolae me in urbe Toletana
invenerunt. Nam permotus fueram causa concilii.
Sed quamvis jussio principis in itinere positum remeare
me admonuisset, ego tamen, quia propinquior
eram praesentiae ipsius quam regressioni, malui potius
cursum itineris non intercludere. Veni ad praesentiam
principis, inveni praesentem diaconum tuum,
per eum eloquia tua suscipiens, amplexus sum, et
legi, et de salute tua Deo gratias egi; desiderio omni
desiderans, quamvis debilis atque fessus, fiduciam
tamen habens per Christum in hac vita videndi te,
quia spes non confunditur per charitatem, quae diffusa
est in cordibus nostris.
2. Codicem Etymologiarum cum aliis Codicibus
de itinere transmisi, et licet inemendatum prae invalitudine,
tamen tibi modo ad emendandum statueram
offerre, si ad destinatum concilii locum 581
pervenissem. De constituendo autem episcopo Tarraconensi
non eam quam petisti sensi sententiam
regis; sed tamen et ipse adhuc ubi certius convertat
animum, illi manet incertum. Peto autem ut pro
meis peccatis apud Dominum existere digneris intercessor,
ut impetratu tuo deleantur delicta mea,
et remittantur facinora. Item manu sua. Ora pro nobis,
beatissime domine, et egregie frater.
ponamus, aut aequiparare Creatorem creatura possit,
sed quia omne quod est, aut factum intelligitur aut
infactum, aut potens, aut subjectum, aut aeternum, aut
temporaneum. Factum ergo, et subjectum, et temporaneum,
ipsa est creatura. Infactum autem, et
potens, atque aeternum, ipse est Deus.