PL 84, col. 348

Concilia Hispaniae (Auctores varii), J. P. Migne

omnis Ecclesia dum per totum mundum tenet catholicam
esse creditur et probatur: cui haec fides non
placet aut non placuerit, sit anathema Maran atha in
adventu Domini nostri Jesu Christi.
XIX.
Qui fidem spernit Nicaeni concilii, anathema
sit.
XX.
Qui fidem concilii Constantinopolitani centum
quinquaginta episcoporum veram esse non
dixerit, anathema sit.
XXI.
Qui fidem Ephesinae synodi primae et Chalcedonensis
non tenet et delectatur, anathema sit.
XXII.
Qui concilia omnium orthodoxorum episcoporum
consona conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani,
primi Ephesini et Chalcedonensis, non recipit,
anathema sit.

XXIII.
Proinde damnationem hanc perfidiae et
communicationis Arianae et omnium conciliorum
haeresem Arianam foventium cum anathemate eorum
propria manu subscripsimus: constitutiones
vero sanctorum conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani,
Ephesini et Chalcedonensis, quas gratissima
aure audivimus et consensione nostra veras esse
probavimus, de toto corde, et de tota anima, et de
tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem
veritatis lucidius arbitrantes quam quod supradictorum
conciliorum continent auctoritates. De
Trinitate autem et unitate Patris et Filii 345 et
Spiritus sancti nihil his verius, nihil lucidius unquam
potest vel poterit demonstrari: de mysterio
incarnationis unigeniti Filii Dei pro salute humani

generis, quo et vera probatur humanae naturae sine
peccati contagione susceptio et permanet incorruptae
in eo divinitatis plenitudo, dum et natura utraque
non deperit et una fit ex utraque Domini nostri Jesu
Christi persona, satis plena in his conciliis probatur
patefieri veritate et a nobis creditur omni remota
dubitatione. Si qui unquam hanc fidem sanctam
depravare, corrumpere, mutare tentaverint aut ab
eadem fide vel communione catholica, quam nuper
sumus Deo miserante adepti, egredi, separari vel
dissociari voluerint, sint Deo et universo mundo
crimini infidelitatis in aeternum obnoxii. Floreat autem
Ecclesia sancta catholica per omnem mundum
pacatissime et emineat doctrina, sanctitate et potestate:

si qui intra eam fuerint, crediderint, communicaverint,
hi audiant ad dexteram Patris positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod
vobis paratum est a constitutione mundi.
Si qui autem
ab ea recesserint ejusque detraxerint fidei et communionem
respuerint, hi audiant ore divino in die
judicii: Discedite a me, maledicti, nescio vos, ite in
ignum aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus.
Sint ergo damnata in coelo et in terra quaecunque
per hanc catholicam fidem damnantur, et sint accepta
in coelo et in terra quaecunque in hanc fidem accipiuntur,
regnante Domino nostro Jesu Christo, cui
cum Patre et Spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum.
Amen.
Fides a sancto Nicaeno concilio edita.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.