PL 86, col. 47

Breviarium (Auctor incertus), J. P. Migne

Ad Vesperos.
Incipiat Presbyter cum signo crucis.
In nomine Domini nostri Jesu Christi lumen cum
pace. R\. Deo gratias.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum spiritu tuo.
Isto ordine incipiantur omnia officia, excepto de
defunctis.
Lauda. A solis ortu usque ad occasum, P. Laudabile
nomen Domini. V\. Sit nomen Domini benedictum,
amodo, et usque in aeternum. P. Laudabile
nomen Domini.
Oratio. Deus, cujus nomen est benedictum a solis
ortu usque ad occasum, reple cor nostrum scientia,
et ori nostro tuae laudis officia deputa: ut, sicut omne
per aevum debito honore benedicetis, ita ab ortu
solis usque ad occasum consono cunctorum ore lauderis.
R\. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus,
et vivis, et omnia regis in saecula saeculorum.
R\. Amen.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum. R\.
Et cum spiritu tuo.
Et nota, quod in fine omnium Orationum debet
semper dici modo supradicto.
Sono. Venite, exultemus Domino: jubilemus Deo
salutari nostro. V\. Praeoccupemus faciem Dei in

confessione, et in psalmis. P. Jubilemus Deo.
Dicat Presbyter. Dominus sit semper vobiscum.
R\. Et cum.
Antiphona. Alleluia. Audite, populi omnes, quia
Dominus egrediens de loco suo, descendet, conculcans
extrema terrae. V\. Audite haec omnes gentes:
auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Quia Dominus
egrediens. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.