PL 87, col. 1099

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

1.
De dilectione Dei et proximi.
2. De orationibus.
3. De praepositis, vel officio.
4. De habitu et veste monachorum.
5. De mensis.
6. De operatione.
7. De ferramentis, vel utensilibus.
8. De obedientia, et sessione monachi.
9. De hebdomadariis.
10. De hospitibus, peregrinis, vel infirmis.
11. De nitore et affectu monachi.
12. De cautela monachi.
13. De delictis.

Post dilectionem Dei, et proximi, quod est totius
perfectionis vinculum, et summa virtutum, hoc de
reliquo ex regulari traditione conservari in monasteriis
definitum est. Primum incumbere orationi nocte
ac die, et praefinitarum horarum observare mensuram;
nec vacare ullatenus, aut torpere a spiritualibus
quemquam operum exercitiis diuturnis temporibus.
CAPUT II. De orationibus.
Primae horae observandae mensura sancita est, dicente
Propheta: Mane astabo tibi, et videbo te, quia
tu es Deus nolens iniquitatem [(Psal. V)]
. Et iterum:
Ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam [(Ibid.)]
.
Secunda quoque inter primam et tertiam
constituta quasi quidem limes ponitur; unde et a
monachis necesse est ne otiosa ducatur. Ideo constitutum
est ut trino psalmorum obsequio frequentetur,
quae et primae consummet officium, et subsequenter
tertiae incipiat scandere gradum. Ita quoque in reliquis
institutum est hunc servandum esse ordinem
horis, tertia, sexta, nona, duodecima videlicet, atque
vespera, ut ante et post trinas has legitimas horas
peculiares orationes prosequantur obsequia. Nocturno
igitur tempore prima noctis hora sex orationibus celebranda
est; ac deinde decem psalmorum concentu
cum laude ac benedictionibus consummanda in Ecclesia
est. Deinde valefacientes invicem, et reconciliationi

ac satisfactioni alterutrum insistentes, laxant
mutuo debita, et pietate prona, qui segregati a coetu
fraterno ob negligentiam suam fuerant merentur indulgentiam.
Cum demum pergentes ad cubilia, atque
in unum cuncti coeuntes ob perfectionem pacis, et
reorum absolutionem, cantatis tribus psalmis, juxta
morem, cum laude, et benedictione, Symbolum
Christianae fidei communi omnes recitent voce, ut
fidem suam puram coram Domino ostendentes, si
quod dubium non est fieri vel accidere, ut nocturno
quisquam tempore evocetur a corpore, commendatam
jam fidem suam, et expiatam ab omni scandalo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.