PL 87, col. 1105

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

Hospitibus, vel peregrinis fratribus, cum summa
reverentia charitatis et ministrationis obsequia sunt
praebenda, et ad vesperum lavandi pedes; et si ex
itinere sunt confecti, oleo perungendi sunt. Lectaria,
lucerna, et stramina mollia exhibenda, ac proficiscentibus
juxta posse coenobii viaticum imponendum.
Aegroti omni miseratione et compassione fovendi
sunt, eorumque languores congruo relevandi sunt
ministerio. Tales tamen sunt eis ministri delegandi,
qui et pulmenta strenue praeparent, et devoto eis
ministerio obsecundent; et de his, quae illis residua
sunt, neque fraudem faciant, neque occulte comestione
se illicita polluant.
CAPUT XI. De nitore et affectu monachi.

Nullus alterius manum teneat, aut ad punctum
temporis uspiam sine benedictione secedat. Nitor et
pulchritudo vestium, cultusque, atque ambitio rerum
temporalium, ab omni penitus monacho debet exsulare.
Vana gloria, superbia, contemptusque turgidus,
et effrenatae locutionis usus abdicetur ab omnibus.
Pius enim, et oblectabilis, humilis atque modestus,
esse debet affectus monachi; quin et omni spurcitia
careat, et audientis vel videntis animus ad amorem
et timorem divinitatis accendat, ut illud possit implere,
quod Dominus dixit: Sic luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et
glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est [(Matth. V)]
.
CAPUT XII. De cautela monachi.

Cautela, et moderatio, et pudicitia, fides et sinceritas,
ornant habitum monachi. Duplex enim nullo
modo esse debet famulus Christi; sed veridicus, et
simplex, et humilis supercilio, fastus carens effigie.
Coram seniore suo prior nullus ambulet, neque non
jussus sedeat, vel loquatur, sed honorem fratri seniori
et reverentiam, ut condecet, competenter exhibeat.
CAPUT XIII. De delictis.
Omnes actus, sive occasionum necessitudines, suo
semper necesse est ut monachus referat Patri, et ex

illius cognoscat discretione, vel judicio, quid attendat.
Cogitationes, revelationes, illusiones, et negligentias
proprias seniori nullus obcelet, verecundia
vel injuria faciente, vel contumacia perurgente. Sed
semper hujusmodi vitia cum lacrymis, et compunctione
cordis, atque humilitate verissima abbati,
praeposito, sive probatis senioribus, revelanda sunt,
et consolatione, oratione, castigatione, sive etiam
exercitatione idonei operis castiganda.
CAPUT XIV. De excommunicatis.
Cum excommunicatur, vel arguitur quisquam pro
negligentia sua, exercebit humilitatem, quousque
percipiat orationem; nec se audebit inter alios commiscere,
vel cuiquam occulte conjungere; sed omnibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.