PL 87, col. 1113

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

sed disrupto pariete Ecclesiae per murum praecipitati
ingrediuntur [(Joan. X)] ; et si aliquis fidelium recte
vivere cupit, eis obstaculum faciunt, ut possunt, non
profectum. De talibus Dominus ait: Vae vobis, Scribae
et Pharisaei, caeci hypocritae, qui clauditis regnum coelorum;
nec vos intratis, nec alios permittitis intrare [(Matth. XXIII)]
.
Hi tales sicut de suis lucris, sic de
nostris gratulantur detrimentis; et quod non audierunt
adversum nos quid falsum proferant, omni contentione
componunt, et quod non facientes cognoscimus,
qui in crimine deprehensi publice per plateas
annuntiantes, defendunt; et qui nobis a monasterio
proprio vitio delabuntur, ab ipsis ovando
suscipiuntur, tuentur, et defenduntur; et cum sint
monasteriorum desertores; plerique ex ipsis qui nos

detrahunt ab illis optime honorantur, et, quod nefas
est dicere, honoribus cumulantur. Hos tales cum videritis,
melius odium quam consortium habeatis, de
talibus Propheta ait: Nonne qui te oderunt, Deus,
oderam illos? perfecto odio oderam illos, et inimici
facti sunt mihi [(Psal. CXXXVIII)]
.
CAPUT III. Qualis debeat eligi abbas in monasterio.
Primum praevidendus est abbas, vitae sanctae institutione
duratus, non conversatione novellus; sed
qui per diuturnum tempus in monasterio sub abbate
desudans inter multos est comprobatus, et non habet
haereditatem in saeculo; sed in toto Israel absque
sorte in terra repromissio est verus Levita, ut pars
haereditatis meae Dominus libera cum Propheta voce

dicat [(Psal. XV)] ; in tantum, ut omnem causandi
usum radicitus a suo corde repellat; et si fas fuerit,
per nullam occasionem in judicio cum hominibus
contendat; sed si quis eum incitaverit, et tunicam
tulerit, qualiter contendat ad vocem continuo dominicam,
et pallium relinquat [(Matth. V)] . Si certe aliquis
insecutor monasterii accesserit, et aliquid auferre
conatus fuerit, et per vim tollere voluerit, uni
de laicis causam injungat, et ipsi fidelissimo Christiano,
quem vita bona commendat, et fama mala
non reprobat; qui et res Monasterii absque peccato
judicet, et quaerat; et si usus jurandi est, hoc faciat
sine juramento et poena; et non tantum pro rerum
lucro, sed ut persecutorem humilem et mansuetum
ad veniam postulandam reducat. Quod si persecutor

in sua perseveraverit contumacia, et plus lucra dilexerit,
quam animam, statim causator cum eo contendere
dimittat. Abbas vero absque ullo usu causandi,
et eraso rancore stomachi, simpliciter in
monasterio cum suis monachis vivat, et nullam cum
saecularibus causandi licentiam habeat.
CAPUT IV. Quales monachi recipiantur in monasterio.
Monachi, qui ob religionis obtentum monasterium
ingredi petunt, primum ante fores tribus diebus et
noctibus excubent, et ex industria jugiter ab hebdomadariis
exprobrentur; quibus diebus peractis, postmodum
interrogentur, utrum liberi sint an servi.
Quod si servi sunt, non recipiantur, nisi libertatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.