PL 87, col. 1114

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

a proprio domino prae manibus attulerint praesentandam,
caeteri vero sive liberi sive servi sint, divites
an pauperes, conjugati an virgines, stulti an sapientes,
inscii an artifices, infantuli an senes, si quispiam
horum fuerit, acrius percunctentur, utrum recte
abrenuntiaverint, an non; si omnia fecerunt quae
in Evangelico voce veritatis audierunt, quae ait: Qui
non renuntiaverit omnibus quae possidet, meus non potest
esse discipulus [(Luc. XIV)]
. Et illud quod dives
quondam adolescens, qui omnia quae in lege praecepta
sunt, se implesse jactabat, ad quem Dominus
ait: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes,
et da pauperibus; et veni, sequere me; et habebis
thesaurum in coelo [(Matth. XIX)]
. Iterum ad eum Dominus
loquitur: Qui vult esse perfectus? Qui cum

apostolis patrem et matrem, reteque et naviculam dimittit.
Et qui omnia dixit, nihil de propria facultate
reservari mandavit; et non cuilibet, sed cuncta
Christi pauperibus erogavit; et non dedit patri, non
matri, non fratri, non propinquo, non consanguineo,
non filio adoptivo, non uxori, non liberis, non Ecclesiae,
non principi terrae, non servis, exceptis libertates
confirmandas. Cumque ita, ut diximus,
fuerit sciscitatus, postmodum in ultimo gradu recipiatur.
Quod si horum, quos supra diximus, more
pietatis vel unum nummum alicubi male abrenuntians
reliquit, statim eum foras repelli mandamus,
quia non eum in apostolorum numero, sed Ananiae
et Saphirae sequacem videmus. Sciatis eum non
posse in monasterio in mensuram venire monachi,

neque ad paupertatem descendere Christi, neque
humilitatem acquirere, neque obediens esse, neque
ibidem perpetuo perdurare; sed cum aliqua occasio
pro aliquo a suo abbate monasterii distringendi aut
emendandi accesserit, continuo in superbiam surgit,
et acediae spiritu inflatus, monasterium fugiens derelinquit.
CAPUT V. Qualiter debeant monachi subditi esse suo abbati.
In tantum debent monachi praeceptis obedire majorum,
sicut Christus Patri obediens fuit usque ad
mortem: quod si aliter fecerint, sciant se viam
quam quaerebant perdidisse. Nemo vadit ad Christum,
nisi per Christum. Proinde monachi talem sibi
debent facere consuetudinem, per quam a tramite

recto nullatenus possint deviare. Primum discant
voluntates proprias superare, et nihil suo arbitrio
vel minimum aliquid agere; nihil loqui nisi ad interrogata,
et cogitationes de die in diem nascentes
cum jejunio et oratione expellere, et suo abbati
nunquam celare. Et quidquid fecerint, absque murmuratione
faciant, ne, quod absit, murmurando ea
sententia pereant, qua perierunt ii qui in deserto
murmuraverunt [(Num. XI seq.)] . Illi perierunt manna
manducando, et isti in monasterio murmuratores
Scripturas recitando. Illi manna manducando mortui
sunt, et isti scripturas legendo et audiendo spirituali
fame quotidie moriuntur. Illi murmurando terram
repromissionis non intraverunt, et isti murmurando

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.