PL 87, col. 1115
Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne
paradisi promissionis terram non ingrediuntur.
Grande malum, de Aegypto exire, mare transvadasse,
tympanum cum Moyse et Maria, Pharaone submerso,
tenuisse, manna manducasse, et terram repromissionis
non intrasse: malum pejus, de Aegypto istius
saeculi exire, mare baptismi cum poenitentiae amaritudine
quotidie pergere, tympanum pulsare, id est,
carnem cum Christo crucifigere, et manna, quod est
coelestis gratia, manducare; et coelestis regionis terram
non intrare. Timendum est ergo, charissimi
fratres, et cogitandum, et praevidendum, qualem
viam arripere debeant, qui per Christum ad Christum
ire desiderant, et liquide audiant quod observare
debeant. Obedientes sint abbati usque ad mortem;
in tantum, ut nullam propriam faciant voluntatem,
sed Patris. Nihil tam charum Deo habetur, si
voluntas propria frangatur. Hinc Petrus ait: Nos
qui dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid nobis
erit? Non solum dixit: Dimisimus omnia, quid nobis
erit? sed addidit: Secuti sumus te [(Matth. XIX)]
. Multi
omnia dimittunt, sed Dominum non sequuntur.
Quare? quia non patris, sed suam voluntatem faciunt.
Qui vult ergo arctam et angustam viam invenire,
et eam sine offendiculo pergere, et pergendo
non perdere, et non perdendo ad Christum pervenire,
prius discat voluntates proprias superare, et
nihil quod propria voluntas corporis quaesierit facere,
et in Patris obedientia usque ad finem vitae perseverare.
Haec proprie via arcta et angusta, quae ducit
ad vitam.
CAPUT VI. Qualiter debeant viri cum uxoribus ac filiis absque periculo vivere in monasterio.
Cum venerit quisquam cum uxore vel filiis parvulis,
id est, infra septem annos, placuit sanctae communi
regulae ut tam parentes quam filii in potestatem se
tradant abbatis, qui et ipse abbas omni sollicitudine
quid observare debeant rationabiliter eis disponat.
Primum nullam corporis sui potestatem habeant,
neque de cibo aut indumento recogitent; neque facultates
aut villulas, quas semel reliquerunt, ulterius
possidere praesumant; sed tanquam hospites et peregrini
subjecti in monasterio vivant; et neque parentes
solliciti sint pro filiis, neque filii pro parentibus.
Neque communem confabulationem habeant, excepto
si non auctoritas prioris praeceperit. Illos tamen parvulos,
quos adhuc in crepundia videmus tenerculos,
propter misericordiam concessam habeant licentiam,
quando voluerint, ad patrem aut matrem pergant, ne
fortasse parentes pro ipsis in vitio murmurationis cadant;
quia solet pro eis grandis in monasterio murmuratio
evenire. Sed inter utrosque foveantur, quousque
quantulumcunque regulam cognoscant, et semper
instruantur, ut sive sint pueri, sive puellae, monasterio
provocentur ubi habitare futuri erunt. Et
qualiter ipsi infantes in monasterio nutriantur, planam
ostendimus viam, si Dominus dederit commeatum.
Eligatur cellarius bonae patientiae probatus,
quem communis elegerit collatio, et ab omni excusetur