PL 87, col. 1116

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

monasterii servitio, et coquinae officio, ita ut semper
cellarium teneat, propter ipsos parvulos, senes,
infirmos, vel hospites. Et si major fuerit congregatio,
junior ei detur pro ipso servitio discurrendo, qualiter
ipsi infantes ab ipsius imperio ad horas congruas copulentur,
et accipiant alimentum. A sancto Pascha
usque octavo Kalendas Octobris manducent per singulos
dies quatuor vices. Ab octavo Kalendas Octobris
usque ad Kalendas Decembris tres vices, a Kalendis
Decembribus usque ad sanctum Pascha in potestate
sit ipsius cellarii. Caeterum vero sic instruantur, ut
absque benedictione et imperio nihil in ore suo mittere
debeant: qui et ipsi infantes suum habeant decanum,
qui plus de eis intelligit, ut regulam super
eos observet; et ab eo semper admoneantur, ne aliquid

absque regula faciant aut loquantur, aut certe
in mendacio, furto, vel perjurio deprehendantur.
Quod si in aliquo quae diximus deprehensi fuerint,
continuo ab ipso suo decano virga emendentur. Et
ipse cellarius eis pedes et vestimenta lavet; et qualiter
in sanctitate proficiant, cum omni intentione
edoceat, ut a Domino plenam remunerationem accipiat,
et veritatis praecepta dicentis audiat, qui ait: Sinite parvulos venire ad me, ne prohibeatis eos, talium
enim est regnum coelorum
[(Matth. IX)]
.
CAPUT VII. Qualiter infirmi in monasterio debeant teneri.
Infirmi quolibet morbo defessi in una jaceant domo,
et uni, qui aptus est delegentur; et tanto ministerio
foveantur, ut nec propinquorum affectus, nec urbium

delicias requirant; sed quod necesse habuerint, cellarius
et praepositus praevideant. Ipsi vero infirmi
tanta sollicitudine admoneantur, ut de ore eorum nec
quantuluscunque vel levis sermo murmurationis procedat,
sed in sua infirmitate cum hilari mente sine
intermissione, et ablata murmurationis occasione, et
vera cordis compunctione, semper Deo gratias agant;
et frater qui eis ministrat, nullo pacto offendere audeat.
Quod si aliquis, ut diximus, ex ore eorum
murmurationis processerit scrupulus, ab abbate increpentur,
et ne talia supradicta facere praesumant,
admoneantur, ita ut ille eos accuset, qui hoc ministerium
injunctum habet.
CAPUT VIII. Qualiter debeant senes gubernari in monasterio.

Solent plerique novitii senes venire ad monasterium,
et multos ex his cognoscimus necessitatis imbecillitate
polliceri pactum, non ob religionis obtentum.
Cum tales reperti fuerint, acrius necesse est
arguantur; et inter caetera instrumenta nisi ad interrogata
non loquantur. Habent enim et ipsi consuetudinem
mores pristinos nunquam abhorrere, et ut olim
fuerunt docti, vanis fabulis evagari. Et cum forte ab
aliquo fratre spiritali corriguntur, continuo in iracundiam
prosiliunt, et per diuturnum tempus tristitiae
morbo stimulantur, et a rancore malitiae penitus non
desistunt. Et cum frequenter et immoderate in tali
vitio dilabuntur, tristitia cum deserit, solita consuetudine
in fabulis et risu frena laxantur. Proinde cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.