PL 87, col. 1117

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

tali cautione in coenobio introducuntur, ut die noctuque
non fabulis evagentur, sed in singultu et lacrymis,
cinere et cilicio versentur, et retroacta peccata
cum gemitu cordis poeniteant, et poenitenda ulterius
non committant. Et quantum habuerunt in peccando
pravae suae mentis intentionem, duplum habeant in
lamentando plenam devotionem. Quia per septuaginta
et eo amplius annos abrupte peccaverint, et ideo
congruum est ut arcta poenitentia coerceantur, quia
et medicus tanto profundius vulnera abscindit, quantum
putridas carnes videt. Tales ergo per poenitentiam
veram corrigantur, ut si noluerint, excommunicatione
continuo emendentur. Quod si bis septies
admoniti ab hoc vitio non fuerint emendati, deducantur
in conventu majorum, et ibidem denuo discutiantur,

et si se corripere non permiserint, foras projiciantur.
Eos vero senes, quos quietos, simplices,
humiles, et obedientes, in oratione frequentes, et
tam propria quam aliena peccata deplorantes, et quotidie
de vita periclitantes, et Christum semper in ore
habentes, et si secundum vires otio non vacantes, et
non suo, sed majorum arbitrio pendentes, et propinquitatis
affectum perfecte deserentes, et cuncta quae
possident, non suis, sed Christi pauperibus erogantes,
et nihil sibimet reservantes, et dilectionem Dei et
proximi tota mente et fortitudine tenentes, et die
noctuque in lege Domini meditantes esse cognoscimus,
pia miseratione sicut infantulos foveri, sicut
patres honorari mandamus, ita ut a pistrino et coquinarum

vice excusentur, et ab agro et duro labore
quieti vacent, excepto quod aliqua leviora opera eis
injungantur, ne fessa aetas ante tempus frangatur:
cibi tamen quibus reficiantur, teneri et molles ex industria
ab hebdomadariis coquantur, et carnes et vinum
propter imbecillitatem moderate eis praebeantur;
et omnes ad edendum in una mensa copulentur,
aequaliter cibo et potu uno reficiantur. Vestimentum
vero et calceamentum sic eis praebeantur, ut absque
foco frigoris ab eis asperitas arceatur.
CAPUT IX. Qualiter debeant vivere, qui greges monasterii delegatos habent.
Qui greges monasterii accipiunt alendos, tantam
sollicitudinem super eos gerere debent, ut nulli damnum

in frugibus inferant, et tanta vigilantia astutiaque
sollicitentur, ne a bestiis devorentur, ut fragosa
et abrupta montium et inaccessibilia vallium prohibeantur,
ne ad praecipitium defluant. Quod si per incuriam,
aut pastorum desidiam, ex supradictis aliqua
provenerit negligentia, continuo pedibus seniorum
provolventes, et tanquam gravia peccata deplorantes,
dignam pro culpa perdiu agant poenitentiam, qua
peracta supplices recurrant ad veniam; aut si parvuli
sunt, virga emendationis accipient censuram. Et tali
delegentur probatissimo, qui et in hoc servitio aptus
fuit in saeculo, et eos custodire desiderat bono animo,
ut nunquam de ore ejus procedat vel levis murmuratio.
Sed et parvuli per vicissitudines ei dentur juniores,
cum quibus ferre possit ipsum laborem. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.