PL 87, col. 121

Epistolae (Martinus I), J. P. Migne

Ecclesiae dogmatum, his qui coaequalem nobis sortiti
sunt fidem Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi per
lavacrum regenerationis, in omni loco dominationis
ejus, qui peregrinantur in sanctitate et justitia, spiritalibus
fratribus nostris episcopis, presbyteris, diaconis,
abbatibus monasteriorum, monachis, continentibus,
atque catholicae Ecclesiae universae, sanctaeque
plenitudini.
Gratia vobis et pax multiplicetur [(Ephes. II)]
in agnitione
et communione sancti Spiritus, in haereditatem
incorruptibilem et immarcescibilem, conservatam [(I Petr. I)]
ante constitutionem mundi, nunc autem
manifestatam in nobis, qui credimus in Jesu Christo
Domino nostro, qui omnia nobis donavit quae ad vitam
et pietatem respiciunt, per salutarem praedicationem,

ut in hoc permanentes semper et instructi
per concordiae sinceritatem superaedificemur fundamento
sanctorum apostolorum et prophetarum, in ipso
summo angulari lapide Christo [(Jac. I)]
, qui super
omnia Deus existit et Salvator nostrarum animarum,
in quo omnis aedificatio constructa crescit in augmentum
ejus per architectoniam Spiritus in regale
sacerdotium et templum sanctum, qualiter in eo
proficientes a gloria in gloriam, virtutes annuntiemus
ejus, qui de tenebris nos vocavit in illud admirabile
lumen suum, apud quem non est commutatio,
nec momenti obumbratio, omnium autem bonorum
perfectio: ex quo illuminati, tenemus in eum confessionem
immobilem, donec occurramus omnes in
unitatem fidei et in agnitionem ejus, in virum perfectum,

in mensuram aetatis plenitudinis ejus, ut jam
non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni
vento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad
machinationem erroris diaboli [(Ephes. IV)] , qui semper
propria festinat operari in filios diffidentiae [(Ephes. II)] .
Itaque notum facimus vobis, dilectissimi
fratres, quod et vos sine dubio nobiscum cognoscitis,
vigilantem et bene zelantem in Deum habentes proprium
[intellectum], quoniam catholica Dei et apostolica
Ecclesia in quiete et pace consistente, veluti
leones rugientes et quaerentes quem devorarent [(I
Petr. V)] , subintroierunt quidam homines, qui olim
praescripti sunt in hoc judicium impietatis sponte
procedere [(Jud. I)] , hoc est, Theodorus quondam
episcopus Pharanitanus, Cyrus Alexandriae, Sergius

Constantinopolitanus, vel ejus successores, Pyrrhus
et Paulus, magni Dei et Salvatoris nostri dispensationem
in haereticam novitatem retorquentes, et eum
qui emit eos, Christum Dominum denegantes, ex
hoc quod in scripto asserunt minime eum habere
secundum formam servi, vel secundum quod propter
nos factus est homo, voluntatem aut operationem
naturalem, sed sine substantia eum sive
natura, et non solum sine anima, et irrationabilem,
et insensibilem secundum eos existere, quia sicut
nos gloriosi Ecclesiae Patres docuerunt, quidquid
absque voluntate consistit et operatione ab omni
caret substantiali natura: pro qua re ipsum gloriae
Deum et Dominum nostrum Jesum Christum per
utramque, ex quibus consistit naturis atque appertinentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.