PL 87, col. 125
Epistolae (Martinus I), J. P. Migne
sui cervicem mitigare voluerunt, ut converterentur
ad Deum. Sed quod ait Dominus de inobedientibus,
hoc et in eis provenire certum est. Dicit enim per
prophetam: Misi ad eos omnes servos meos prophetas,
per diem consurgens diluculo, et mandavi, et non audierunt
me, nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt
cervicem super petram [(Jerem. VII)] . Quam vilis
es facta, nimis iterans vias tuas [(Jerem. II)]
? Addere
peccata super peccata properaverunt, humanitatem
Salvatoris atque deitatem ejus blasphemare ac denegare
per impiissimum typum, qui ex maligna instigatione
illorum factus est contra immaculatam
nostram Christianorum fidem a serenissimo principe,
definientes in eodem typo, nec unam nec duas voluntates
aut operationes, hoc est, neque divinam
neque humanam voluntatem et operationem in ipso
Salvatore nostro quempiam omnino confiteri. Haec
autem praedicaverunt, ut non solum in humana ejus
natura, sed etiam in utraque omnino eum sine voluntate
et operatione, hoc est, absque natura et
essentia esse denuntient, quatenus cum perfidis haereticis
et orthodoxos Patres abjiciant, et cum scelerosorum
virorum vocibus, hoc est, una voluntate et
operatione, pariter denegari faciant orthodoxorum
doctrinas, id est, duas ejusdem Christi voluntates et
operationes, sicuti et naturas unitas inconfuse et
indivise, promulgantes illicite, etiam sine reprehensione,
vel condemnatione, consistere in suis confessionibus
haereticos, hoc est, in ipsa, quae ab eis
praedicatur, una voluntate et operatione, atque eadem
sine periculo libertate perfrui eos, qui in dogmatibus
reprehenduntur, haereticos, cum eis qui in
doctrina usque in finem irreprehensibiliter delucescunt,
sanctis Patribus: quod utique catholicae Ecclesiae
sacratissimas regulas destruere certum est,
magis autem totius a Deo inspiratae doctrinae sanctam
praedicationem, quae nullatenus noxios excusat,
neque liberat de judicio culpantes cum innoxiis,
hoc enim pravum et divinae aequitatis est alienum.
Quoniam autem et illud cum caeteris contrarii praesumpserunt,
in deceptione simplicium, et cooperimentum
suarum pravitatum, in scripto audacter
proferre impiissimae suae novitatis invalida dogmata,
dicentes haec esse pietatis dogmata, quae tradiderunt
hi qui ab initio speculatores et ministri verbi
facti sunt, et sequentes successores eorum a Deo
inspirati Ecclesiae Patres, sanctae et universales
quinque synodi, ideoque consultissime pertractantes
terribile esse et divinam provocans indignationem
haec omnia despicere, quae oppugnant catholicam
Ecclesiam, ut ne condemnemur, utpote imperfectos
atque inefficaces habentes intellectus animae ad discernendum
malum et bonum, prompti secundum
gratiam Dei convenisse dignoscimur in hac Romana
Christianissima civitate, ad confirmationem quidem
piissimarum Ecclesiae praedicationum, condemnationem
autem impiissimorum novitatis dogmatum, per
similitudinem decessorum nostrorum sanctorum Patrum,
quique per sinceram concordiam et in idipsum