PL 87, col. 129

Epistolae (Martinus I), J. P. Migne

invicem in provocatione charitatis et bonorum
operum, non deserentes collectionem nostram,
sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolamini, et
tanto magis, quanto viderimus appropinquantem diem [(Hebr. X)]
.
Voluntarie enim peccantibus nobis post
acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur
hostia pro peccatis; terribilis autem quaedam exspectatio
judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura
est adversarios. Scimus enim dicentem: Mihi vindictam,
et ego retribuam, dicit Dominus [(Deut. XXXII)]
.
Propter quod praemuniens nos praecepit, dicens: Et
tu, Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices
ad eos: Terra super quam inductus fuerit gladius, et
tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis,
et constituerit eum super se speculatorem, et ille viderit

gladium venientem super terram, et cecinerit buccina,
et annuntiaverit populo: audiens autem quisquis
ille est sonitum buccinae, non se observaverit, veneritque
gladius, et tulerit eum, sanguis illius super caput
ipsius erit, quia sonum buccinae audivit, et non se observavit;
sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit,
animam suam salvabit. Quod si speculator viderit
gladium venientem, et non insonuerit buccina, et
populus non se custodierit, veneritque gladius, et tulerit
de eis animam, ille in iniquitate sua captus est,
sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram [(Ezech. XXXIII)]
.
Propter quod testificamur omnibus
in hodiernum diem, sicut inquit beatus Paulus, quia
mundi sumus a sanguine omnium vestrum [(Act.
XX)] . Non enim subtraximus nos non annuntiare

omnibus quae tradita est nobis a sanctis Patribus et
synodis, orthodoxam confessionem per ea quae nuper
apud nos synodaliter gesta sunt. Attendite, itaque vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus
constituit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit
proprio sanguine
[(Ibid.)]
, ut non sit qui vos decipiat
aut seducat in subtilitate sermonis per philosophiam
et inanem fallaciam [(Coloss. II)]
. Apertissime
enim Spiritus sanctus per Apostolum dicit: Quia in
novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes
spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentium
suam conscientiam [(I Tim. IV)]
. Propter quod vigilate
et orate, ut non intretis in tentationem [(Matth. XXVI)]
:
quae mentis transgressio operatur in his qui non

crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati [(II Thess. II)]
,
eo quod charitatem veritatis non
perceperunt, ut salvi fierent. Deus enim intentator
malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque
vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et
illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit
peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit,
generat mortem [(Jac. I)]
. Nolite itaque errare, fratres
mei dilectissimi, doctrinis variis et extraneis [(Hebr.
XIII)]
circumducti: et licet nos, aut angelus de coelo
evangelizaverit vobis [(Gal. I)]
, praeter quod accepimus
tam a sanctis apostolis et probabilibus Patribus, et
universalibus quinque synodis, anathema sit. Igitur
sicut praediximus, et nunc iterum dicimus: Si quis
vobis evangelizaverit praeter id quod accepimus ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.