PL 87, col. 14

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

ipsi pepercit, tantum a Deo terrigenis honorem
collatum perdolens, casum quo ipse superbus periit
incautis et fallaciae nesciis invidus persuasit; ut videlicet
non creatorem sempiternum pro Deo venerari,
sed creaturam temporalem, hoc est, seipsos
sibi pro diis habere delectatione mortifera consentirent.
Quod maximum et immanissimum peccatum
tanta flagitia et facinora vel etiam crimina sunt
subsecuta, ut justitia divina mundum quem omnimodo
decoravit ornatu, cum humano genere quod
eidem regendo praefecit, aquis diluvii delere decreverit.
Et faceret, nisi multam malitiam nostram
ejus immensa bonitas superaret.
III.
Ergo nec tanta scelera inulta dereliquit, nec
tamen creaturam bene conditam penitus consumpsit.

Ex omnibus hominibus, uno delecto justo, per cujus
providentiam, imo suam admonitionem, talis
quaedam arca construeretur, in qua ipse cum domo
sua et reliqua creatura ad resuscitandum semen
competente, in supremis licet periculis se quasi defuncti
mundi superstitem remanere miraretur. Cumque
post totius anni paene circulum praesago nomine
Noe nuncupatum, quasi consolatorem tantae, licet
justissimae vindictae, de claustri illius ergastulo
creator miseratus eduxisset, et ipsum cum prole
sua, et seminarium cunctae creaturae nova benedictione
ditavit. Jamque renascentibus filiis Adam,
revixit et superbia dudum in radice damnata, adeo
ut lutei mortales luteo et bitumine turrim construere
molirentur, de cujus cacumine sidereum et immortale

habitaculum, Deo possessore invito, possent
invadere. Cujus tam invicti (ut stolidis videbatur)
machinamenti conspirationem tam facile omnipotentissima
sapientia dissipavit, ut linguis omnium
confusione diversissima, vel similitudine dissimillima
disparatis, nullus consanguinei vel fratris sui
linguam intelligere posset. Et idcirco universi per
regiones et loca varia disjecti, ut terris et loquela
divisi, ita et religione vel potius furore dispersi; et
alii quidem coelestem naturam hominum ministeriis,
Deo auctore provisam, divino cultu et servitute
venerati sunt: alii vero mortuis hominibus simulacra
facientes, malignos spiritus affidentes eis quasi
tutores et fautores animae vel corporis vivorum,

licet juste mortalium, dementes colere coeperunt.
Sed adhuc indefessa pietas immortalis et verae deitatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.