PL 87, col. 15

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

creaturam benigne conditam, non usquequaque
sua miseratione privatam dispulit, sed de medio
idololatriae deditarum gentium Abraham patrem futurorum
fidelium, ad se verum et vivum Deum
cognoscendum de coelo vocavit.
IV.
Qui incomparabili plenus obedientia, divino
parens imperio, exiit de terra et cognatione sua,
nesciens adhuc quo ire deberet, dummodo Dei jussionem
expleret. Qua de re hujuscemodi desuper
accepit oraculum, quod et terram peregrinationis
suae in possessionem esset accepturus: quod factum
est in Judaeis de carne ejus, mortali propagine descendentibus:
et quod in semine ipsius benedicerentur
omnes gentes. Quod in nobis ipsis per Christum,
ex ejus semine secundum carnem procreatum

per Virginem, completum esse gaudemus. Hujus
igitur fidei in praeputio comprobatae quasi quoddam
signaculum eidem patri Abraham circumcisionis
imposuit signum. Quo tam diu gentem de ejus femore
propagatam oportuit insigniri, donec ille veniret
qui omnes in se credentes ab omni peccato et
circumcisionis injuria, sua passione redimeret. Cum
autem populus de illo non modicus exortus, causa
famis de terra Chanaan quam incolebant, terram
ingrederentur Aegypti, quo Deus unum de prone
potibus ejus, causa multorum salutis, direxit; per
cujus providentiam mundus pene totus alimentorum
penuria periclitatus aliquatenus conservaretur; et
juxta ritum gentis illius milleformia coepissent monstra
venerari, durissimis etiam operibus premerentur

ab Aegyptiis: recordatus Deus fidei probitatisque
patrum, direxit ad eos servum suum Moysen,
qui, per multa signa et plagas intolerabiles domitis
Aegyptiis, Dei populum ad terram patriarchae Abraham
dudum promissam, coelesti ducatu directus
introduceret. Cumque de terra illa progressi inter
oram Rubri maris et vastissimam solitudinem fessi
consedissent, rex Aegyptiorum, damno servitutis
amissae stimulatus, congregato exercitu junctisque
curribus, eos ita quasi pisces in gurgustio conclusit.
Quibus ad Deum verum levantibus vocem, aquae
maris huc atque illuc divisae, iter siccum viantibus
praebuerunt. Quod cernentes cultores simiarum et
caniformis Anubis, Neptunum jam supervacue placandum
sibi putabant, sic undis in partes divisis.

Omnes igitur sequentes vestigia commeantium, extremo
suorum barathrum ingressi, novissimoque
plebis Dei ad naturale littus transgressi, ita sunt
montibus aquarum involuti, ut nullus remaneret
qui factum domi residentibus referre potuisset.
V.
Cum autem expensae quas de Aegypto secum
tulerant Hebraeis defecissent (quod nomen populo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.