PL 87, col. 17

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

Sed et fidelissimi David propagatio ad infidelitatis
malum non post multum temporis aberravit;
adeo ut et ipsi reges et sacerdotes, neglecto
unius veri Dei cultu, Saturnos, Junones, turpissimumque
Priapum, in ipsa Hierusalem, quam civitatem
cum templo in sanctificationem sibi delegit,
acti furore venerarentur. Propter quod competenti
satis talione impie derelictus ab eis, juste dereliquit
eos Deus in potestatem paganorum, ut impleretur
quod eis antea comminabatur: Sicut servistis diis
alienis in terra vestra, sic servietis diis alienis in terra
non vestra, qui non dabunt vobis requiem [(Jerem. V,
19; XVI, 13)]
.
VII.
Sed et tunc non oblitus fidei Abraham et
David, aliquos ex iis, pro reliquiis, in terra sua retinuit,

templumque suum in Hierusalem ad tempus
aliquantulum conservavit, donec, peccatis eorum
crebrescentibus, etiam ipsum cum civibus et civitate
mereretur incendi. Sed neque tunc eos usquequaque
divina deseruit clementia; quin imo de favillis
et ruinis urbis eversae quosdam reservavit,
quibus aptissime propheticum illud conveniret: Facti estis quasi torris de incendio raptus, et nec sic
redistis ad me, dicit Dominus
[(Amos IV, 11)]
. Quod
quidem in eis quos in terra sua residere fecit, completum
cognovimus, ut peccata peccatis addentes
et se mutua caede vastantes, ultima necessitate, ut
sibi videbatur, compulsi in Aegyptum quasi reservandi,
contra vetitum divini oraculi, vere trucidandi
confugissent. Qui vero a rege qui superbiam

eorum Dei voluntate domuerat, in captivitatem
longinquam fuissent abducti, ibi ad Deum Patrum
suorum ex toto corde conversi, ita tribulationis igne
decocti sunt, ut nec igne materiali ab ipsius possent
amore divelli.
VIII.
Tandem ergo misericors et miserator Dominus,
tam graves eorum labores miseratus, regum
adeo animos qui eosdem in captivitate tenuerunt, ad
indulgentiam et relaxationem voluntariam illorum
permutavit, ut de publicis reditibus et aerariis plurima
impendi praeciperent, in adminiculum ad terram
suam revertendi, et templum Dei in ea demum
restaurandi. Sed heu! proh dolor! cum legem Dei
vel caeremonias, in quantum a finitimis, imo a commixtitiis
hostibus impediri non poterant, sedulo curassent

observare; quod nullus unquam vel excogitare
potuisset, repentino casu rex nefandissimus
Graecorum, utputa, praevius et praeco malissimi
Antichristi, eos ita oppressit, ut non nisi manu coelestis
Imperatoris se ullo modo ulterius crederent
allevari. Qui et tanto miraculo ab immanissimorum,
diversissimorum atque innumerabilium adversariorum
eos impetu liberavit, ut paucissimi de Judaeis,
plurimis eorum interfectis, reliquis qui manere poterant
non parum incuterent ubicunque terroris.
At cum illi qui talibus flagellis eruditi Dominum patrum
suorum metuere nossent, diversis casibus absumpti,
morte sua mundum reliquissent orbatum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.