PL 87, col. 18
Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne
et propter peccata in saeculo remanentium primum
viles personae de successoribus eorum populo Dei
praeficerentur, postea vero et ipsi alienigenis miscerentur,
vel potius servitutis ejus jugo subjicerentur,
necessarium erat ut ipsa divina Sapientia per quam
cuncta sunt facta, reficiendo generi humano per se
ipsam consulere dignaretur.
IX.
Sed quia in sua incomprehensibili majestate
natura illa divina ab infirmis et mortalibus comprehendi
non poterat, mira pietatis dispensatione procuravit,
ut nostrae infirmitati mortali, manente tamen
incommutabilitatis suae potentia conformata, de
incorruptae Virginis utero nasceretur, et consueto
nobis more usque ad juveniles annos aetate et incrementis,
gratia vero et sapientia singulari perveniret.
Nec tamen cum carne sua deitas illius esset obumbrata,
per totum potuit humanis mentibus abscondi,
his duntaxat qui eum cognitum suscipere voluissent.
Quando et in hora nativitatis illius angelus Domini
cum magna claritate pastoribus gentis ipsius apparuit,
et ortum ejus omnibus gentibus profuturum
nuntiavit; in quae verba eidem angelo multitudo coelestis
militiae occinuit. Sed et ipsa hora in remotioribus
Orientis partibus, sapientissimis et astrorum
gnaris hominibus nova stella inopinato apparens,
eos ad ortum novi regis attraxit. Nec non et quadragesimo
nativitatis ejus die, cum eum ad templum
Dei, pro solemni ejus gentis consuetudine, mater
Virgo praesentandum deferret, ibidem a sanctis hominibus
mundi Salvator est agnitus, et ab eis caeteris
fidelibus nuntiatus.
X.
Duodecimo quoque aetatis anno, cum in eodem
templo parentibus remaneret ignaris, videlicet aestimantibus
inter cognatos et notos eum secessisse de
urbe, sed eo non invento, regrederentur ad templum,
et ibi eum post triduum in medio doctorum sapientissime
se agentem reperissent, interrogante matre
cur eam dolentem reliquisset, respondit: In his quae
Patris mei sunt, oportet me esse [(Luc. XI, 49)]
: utique
insinuans templum non minus ad se quam ad Deum
Patrem pertinere. Trigesimo vero ex quo inter homines
conversari coepit anno, ad baptisma servuli
sui properavit, ut ex eo scilicet sequacibus suis
exemplum tribueret, ne quis ab inferiori persona
baptizari contemneret, quando ipsum Dominum et
Deum suum famuli sui manibus baptizatum meminisset.
Sed quia non aliqua sui necessitate, sed humilitatis
propagandae gratia voluisset in aqua lavari,
ecce Deus Pater cum voce de coelo delata contestatus
est, dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo
mihi complacitum est: ipsum audite [(Matth. III, 17;
XVII, 5)]
. Et Spiritus sanctus, cujus jam et opere conceptus
est, ad declarandam sanctitatis ejus innocentiam,
in columbae super eum specie descendit.
XI.
Ita ergo Christus homo glorificatus et confortatus
ad praelium cum diabolo conferendum, quadraginta
dierum jejunium exacturus, abiit in desertum.
Quibus expletis, callidissimus adversarius, ex