PL 87, col. 19
Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne
aliquibus, ut creditur, humani corporis gestibus aut
habitu, illum esurire persentiscens, et idcirco hominem
eum tantum esse reputans, sed propter vitam
innocenter actam super homines formidans; hac
arte illum aggreditur, ut si quidem esuriem suam
pane de lapide facto, ut ipse suadebat, consolari
potuisset, divina in eo potentia deprehensa, ab ejus
injuriis et insectationibus quievisset: si in tanta necessitate
nec se ipsum recreare quivisset, puro tamen
homine comprobato, non minus eum sibi quam caeteros
mortalium obnoxium consideraret. Sed admirabilis
magister pietatis ita versutias ejus elusit, ut,
nec in panes lapidibus permutatis, divinitatis in eo
deprehenderet insignia, nec impossibilitate confessa,
ad nostra animaretur infirma, dicens quod vita rationalis
animae non tantum in materiali consistat alimento, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei [(Matth. IV, 4)]
.
XII.
In hoc ergo conflictu certior factus quam
ante fuerat, diabolus per ostentationem inanis gloriae
qua plurimum delectari mortalium mentes agnoverat,
divinitatem Christi se explorare posse putabat:
assumpto eo et super fastigia celsissimi templi
posito, suasoque ut inde, si Filius Dei esset, se praecipitem
daret, et non laederetur. Ad quem bellator
invictus hujusmodi temperavit eloquium, ut nec Filium
Dei se negaret, nec diaboli suasionibus consentiendum
esse doceret, dicens: quia sanae mentis
non esset ut quisquam Dominum et Deum suum tentare
praesumeret. Igitur et in hoc elisus certamine
inimicus, per avaritiam qua mundum se peremisse
gaudebat, et Christum sibi subjugare non diffidens,
ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
eo pacto ut si pro his accipiendis ipsum prostratus
adoraret, talibus ab eo donatus abiret. Quam immanissimam
blasphemiam magister humilitatis exhorrescens,
turbida indignatione monstrum nefandissimum
a se repulit, dicens: religiosi cordis esse,
Dominum Deum adorare, et illi soli servire. Cujus vi
fulminis attonitus adversarius, et ab eo recessit usque
ad tempus [(Luc. IV, 13)]
. Victoriosissimum vero Regis
nostri triumphum admirantes angeli, debitis eum
venerati sunt obsequiis.
XIII.
His ergo ita peractis, Christus Dominus ad
homines regressus, secundum Scripturam, operatus
est salutem in medio terrae [(Psal. LXXIII, 12)]
: caecis
visum restituens, surdis auditum, mutis loquelam,
leprosis emundationem; mancis opificia, daemoniacis
mentem, paralyticis vigorem, claudis gressum,
et mille sine nomine morbis omnimodam impertiens
medelam. Quin et sequentium quatuor millia de septem
panibus et paucissimis piscibus saturavit; aliquando
vero de quinque panibus et duobus piscibus
ita quinque millia virorum, excepta mulierum et
parvulorum immensa numerositate, replevit, ut de
fragmentis reliquiarum, quae de his pauculis rebus
inter manus et dentes convivantium succreverant