PL 87, col. 21

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

diceret ideo venisse, non ut justos, sed peccatores et
perditos inquireret et salvos faceret. Et se esse verum
Dei Filium, non solum attestatione signorum
et incomparabili sapientia manifestavit, sed etiam
propheticis litteris ac invictissimis allegationibus
approbavit: sed increduli Judaei quoties in sanctis
suis Deum contemnere non timuerunt, nec ab unico
Filio ejus malitiae suae machinamenta continuerunt,
injuriis eum lacessentes et maledictis, insuper et lapidibus
eum insectantes. Cum ergo incorrigibiles eos
pervideret, cum discipulis suis secedens ab eis
seorsum, ruinam miserorum jam jamque incumbere,
sed et mundi totius finem non longe post futurum
renuntiavit: et se pro salute generis humani cito
crucis patibulum subiturum, et die tertia se resurrecturum

esse prophetavit.
XVI.
Interea gens impia unum de discipulis jam
dudum avaritiae morbo corruptum, promissa pecunia,
ad proditionem magistri et Domini sui protrahere
curaverat: dum ille diabolo plenus, et jam
ultro inimicis eum tradere paratus esset. Captata
igitur opportunitate quando sine turbis quae illum
frequentissime sequi solebant, ita ab adversariis capi,
ligari, trahique potuisset, ut evadendi vel defendendi
facultas ei, sicut illis videbatur, non esset;
post orationem quam valde prolixam pro salute
nostra Deo Patri profudit, obviam persecutoribus
suis processit, et quem quaererent interrogavit. Qui
cum se Jesum [(quod nomen ejus erat propitium Leg.
proprium)] quaerere dixissent, et ille se esse

responderet, iterum atque iterum retroacti abierunt,
et ceciderunt in terram. Sed qui ad hoc venerat, ut
passione sua nos ab aeterna damnatione liberaret,
tandem aliquando, majestatis suae potentia ad tempus
abscondita, in potestatem furentium se sponte
permisit, ut indebita morte sua nos ab omnibus debitis
peccatis absolveret. Captum ergo et ligatum
impii ministri ad tribunal Pilati praesidis perduxerunt,
quod gentem illorum subverteret, et tributa
Caesari dare prohiberet, et Christum regem se esse
diceret; et idcirco judex ipse, si amicus Caesaris
esse voluisset, talem vivere in sui condemnationem
capitis permittere non deberet. Tum ille, necessitate
compulsus, dedit illum militibus suis ad illudendum.
Qui irrisoria veste, veluti qui regium sibi nomen

usurpare praesumeret, induens ( Forte, induentes),
et corona spinea pro diademate coronatum, quin et
arundine pro sceptro imperiali dexteram completum,
sputis in faciem illius projectis, et colaphis
alapisque creberrimis, ferulisque caedentibus eum
injuriantes, et regis nomine salutantes; insuper et
singulorum nomina prodere velatum postulantes:
quasi vile mancipium (ut interim Dei Filium taceam)
maximum prophetam, et tantorum effectorem signorum,
sapientissimumque virum turpissime tractare
studuerunt; et ita illusum, imo castigatum, et ut
apertius quidem dicam, mortificatum praefecto suo
iterato illum praesentaverunt.
XVII.
Judaei vero necdum tantis ejus injuriis saturati,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.