PL 87, col. 22

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

petiverunt praesidem, ut eum crucifigi praeciperet.
Quod cum ille saepius abnueret, dicens: In
eo se nihil dignum morte invenire [(Luc. XXIII)]
; tunc
impia gens et cuntis abominanda, tali maledicto se
damnavit, ut imprecarentur sanguinem ejus venire
super se et super filios suos [(Matth. XXVII, 25)]
; adjicientes
quia ipsi legem haberent, et ille secundum
legem deberet mori qui se Dei Filium praesumptuose
faceret: sed ne verbo quidem simplici diceret, nisi
eo modo ut ipsi ex operibus quae in nomine Patris
sui faciebat metirentur, aut conjectarent, utrum
tantorum mirabilium operator Filius Dei dici et credi
merito deberet. His igitur praeses tremefactus, et
maxime propter illud constrictus, quod quasi maximum
et intolerabile sibi metuebat objectum: Si

hunc dimittis, non es amicus Caesaris [(Joan. XIX, 12)]
, adjudicavit fieri petitionem eorum
[(Luc. XXIII, 24)]
.
XVIII.
Tunc imposuerunt ei crucem quam ad locum
usque portaret; sed tamen quasi honorantes et
compatientes ei quem tam indigna morte perimere
satagerunt, coegerunt quemdam alienigenam crucem
ferre post illum. Et cum venisset ad locum qui
Calvariae dicebatur, pro eo quod ibidem ad mortem
condemnati truncari solebant, Christum Dominum
crucifigentes; ut ex hoc turpissima mors redderetur
infamior, latrones unum a dextris, alterum suspenderunt
a sinistris, et his verbis irridere gaudebant: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere [(Matth. XXVII, 42)]
.
Unus etiam de latronibus, simili

bacchatus insania, dixit ad illum: Si tu es Filius
Dei, salvum fac te ipsum et nos [(Luc. XXIII, 39)]
. Alter
vero, cujus Deus illuminare dignatus est mentem ad
cognoscendam veritatem praesentem, increpabat socium,
et obsecravit Dominum pendentem, ut suimet
in regno suo meminisse dignaretur. Cujus credulam
mentem et os confitens Christus approbans, eodem
die secum in paradiso illum spopondit adfuturum.
Dum haec Creator a creatura quam rationabilem
condidit, pertulisset, irrationabilia et insensibilia
majestatis ejus nutu conterrita, defectum sui mortalibus
minabantur: cum et sol in tenebras sit conversus,
et terra mota, et petrae scissae, et monumenta
aperta, et rerum natura turbata, quae injuriam
Dei ferre non sustinebat. Post haec vero cum

omnia reliqua quae fieri oportuerat essent impleta,
ut consummaretur Scriptura quod aceto potandus
esset, sitire se dixit, et cum accepisset acetum, et
suum spiritum in manus Patris commendasset, dixit: Consummatum est, et sic inclinato capite tradidit spiritum [(Joan. XIX, 30)]
.
Et honorifice sepultus ab
amicis, cautissime servabatur a custodibus, metuentibus
videlicet ne die tertia, sicut ante praedixit, resurgere
potuisset.
XIX.
Sed angelus e coelo veniens, milites sepulcrum
evigilantissime custodientes mortuorum instar
stupefactos reddidit; et post modicum recreato animo
et spiritu, testes gloriosae resurrectionis ejus effecit.
Porro interim cum ipsi jacerent ut exanimes,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.