PL 87, col. 25

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

millia. Quamdam vero turbam sacerdotum obedire
fidei persuaserunt.
XXII.
Interea vero dum omnia supra dicta fierent,
dimisit Dominus omnes gentes ingredi vias
suas, et diversissimorum errorum opinionibus impleri;
ita ut quidam solem et lunam et stellas, ministeria
videlicet humanis usibus attributa, divinis
honoribus celebrarent. Alii vero majore dementia
capti, non solum aurum et argentum, sed et ligna
et lapides, quadrupedia, serpentia seu volatilia, et
ipsa terrae virentia, pro Deo auctore venerarentur.
Tandem ergo pius creator omnium, quando et nos
ipsos adinventionum et pessimorum actuum nostrorum
pigere deberet ac taedere, direxit ad nos apostolos
suos qui docerent nos ab his vanis converti

ad Deum vivum et verum, et exspectare Filium
ejus de coelis, et in perceptione Spiritus sancti quem
in Christo regenerati percepimus remissionem peccatorum
consequi nos crederemus.
XXIII.
Hujus igitur legationis nos indigni nostris
temporibus vicem gerentes, obsecramus pro Christo,
ut sicut quondam in baptismo, ita semper abrenuntietis
diabolo et omnibus operibus ejus, et omnibus
pompis ejus; et cognoscatis unum verum Deum
Patrem semper in coelo regnantem, et sempiternam
Sapientiam ejus in tempore pro nobis incarnatam,
et sanctum Spiritum aeternae pignus salutis in hac
vobis peregrinatione concessum; atque ita vivere
curetis, sicut Dei filios decere cognovistis, devitantes
gulae concupiscentiam, et ebrietatis insaniam,

fornicationis immunditiam, avaritiae idololatriam,
irae vesaniam, tristitiae nebulam, taedii rancorem,
invidiae rubiginem, inflationis inanitatem, superbiae
subversionem; et nullus cuilibet Christiano furtum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.