PL 87, col. 26

Sermo (Gallus Hibernus), J. P. Migne

aut homicidium, vel convicium conferre, aut falsum
testimonium de qualicunque crimine praesumat
inurere; sed sitis invicem benigni, et donantes vobismetipsis,
sicut Deus donavit vobis peccata
vestra. Et delicta praeterita poenitentiae remediis
vel eleemosynarum largitate redimentes, imminentia
cum Dei adjutorio praecavere studeatis. Scientes
et diem generalis judicii jam jamque proximare,
et incertam singulis exitus sui horam impendere.
Et quidem magni judicii novissima dies cunctis
est mortalibus expavescenda, ut puta in qua
nihil incorrectum absque aeternali poena remanebit
inultum.
XXIV.
Sed non minus cunctis sapientibus quotidianum
Dei judicium formidandum est, quo et

quosdam probandos dispensatorie reliquit in mundo
ad tempus, quosdam vero his juste condemnatos
obliviscitur in perpetuum. Alios quoque diu jacentes
in criminibus manu misericordiae suae levat:
alios autem de peracta justitia praesumentes foedae
quondam passioni concedit: hos vero quocunque
verbere coercitos usque in finem ab omni prorsus
scelerum labe custodit. Quocirca sub his Dei judiciis
unicuique in hac vita metuendum est, ut in futuro
judicio ab omni metu peccatorum et mortis
absolvi mereatur. Deus omnipotens, qui omnes
homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis
venire [(I Tim. II, 4)]
, qui haec per ministerium linguae
nostrae auribus vestrae fraternitatis infudit; ipse
per gratiam suam eadem in cordibus vestris fructificare

faciat, cooperante Domino nostro Jesu Christo,
et Spiritu paracleto. Benedictus Deus in saecula.
Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.