PL 87, col. 279
Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne
non ea quaerant in monasterio, quae nec foris
habere potuerunt.
CAPUT X. Ut nulla despiciat sororem suam.
Illae vero quae aliquid habere videbantur in saeculo,
non fastidiant neque despiciant sorores suas,
quae ad illam sanctam societatem ex paupertate
venerunt; nec de suis divitiis superbiant, quod eas
monasterio obtulerunt, quod eis in saeculo fruerentur.
Quid prodest dispergere, et dando pauperibus pauperem
fieri, si misera anima diabolica infletur superbia?
Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite,
et honorate in vobis invicem Deum, cujus templum
esse meruistis. Quae autem in hoc jactantiae crimine
quod diximus inventa fuerit, suppositionem cum
silentio faciat.
CAPUT XI. Ut nulli liceat semotam habere mansionem.
Nulli liceat semotam eligere mansionem, nec habebit
cubiculum, armariolum, aut aliquid hujusmodi,
quod peculiarius cum clavi claudi possit, sed
omnes, divisis lectulis, in una maneant domo. Quae
vero aliter agere aut habere praesumpserit, suppositionem
sustineat. Quae autem senes sunt, et infirmae,
ita illis convenit obtemperare, et ordinare, ut
non singulae singulas cellas habeant, sed in una recipiantur
omnes, ubi et maneant, et studium habeant.
Nunquam ibi, sicut et in reliqua congregatione, altiore
voce loquantur, ut extra modum a foris audiantur:
quod si fecerint, suppositionem silentii,
aut quinquaginta percussiones accipiant.
CAPUT XII. Qualiter senes aut infirmae gubernandae sint.
Illud ante omnia sancta mater, et venerabilis quaecunque
fuerit praeposita, etiam cuicunque cura
committenda est infirmarum, primiceriam etiam, vel
formariam admoneo, et contestor, ut vigilantissime
consideretis, et si sunt aliquae de sororibus quae pro
eo quod aut diligentius nutritoe sunt, aut defectiones
forsitan stomachi frequentius patiuntur, et sicut
reliquae abstinere non possunt, aut certe cum grandi
labore jejunant, si illae propter verecundiam petere
non praesumunt, vos eis jubeatis a cellariis dari, et
ipsis ut accipiant ordinetis. Et certissime confidant,
quod quidquid dispensante aut jubente seniore, qualibet
hora perceperint, in illa repausatione Christum
accipiant. Et sicut jam superius diximus, infirmarum
cura ante omnia et super omnia adhibenda est,
ut sicut revera Christo, ita eis serviatur, quia ipse
dixit: Infirmus fui, et visitatis me; et: Quod fecistis
uni de his minimis fratribus meis, mihi fecistis [(Matth. XXV)]
.
Sed ipsae infirmae sorores considerent
in timore Dei sibi serviri, et non superfluitate sua
contristent sorores suas servientes sibi: quae tamen
patienter portandae sunt, quia de talibus copiosior
merces acquiritur. Ergo cura maxima sit matri, ne
aliqua negligentia patiantur. Quibus infirmis sit cella
per se deputata; et quae eis obsequium impendat,
timens Deum ac sollicita sit. Balnearum usus infirmis
quoties expedit offeratur, sanis autem, et maxime