PL 87, col. 280

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

juvenibus, tardius concedatur. Carnes vero a nulla
unquam in cibo manducentur: si forte aliqua in deperata
infirmitate fuerit, jubente et providente abbatissa
accipiat. Cum vero vires pristinas reparaverit,
ad feliciorem redeat abstinentiae consuetudinem.
Et si hoc necessitas infirmarum exegerit, et matri
monasterii justum visum fuerit, cellariolum et coquinam
suam infirmae in commune habeant.
CAPUT XIII. Qualiter ad officium divinum curratur
Ad horam divini officii, mox ut auditum fuerit
signum, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus,
summa cum festinatione curratur; cum gravitate
tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.
Nihil tamen operi Dei praeponatur. Quae vero nocturnis

vigiliis ad gloriam primi non occurrerit psalmi,
non stet in ordine suo in choro, sed ultima
omnium stet, aut in loco quem talibus negligentibus
seorsum constituerit senior, ut videatur ab omnibus,
usque dum, completo opere Dei, publica satisfactione
poeniteat. Ea vero, quam superius diximus,
horis diurnis observatio conservetur.
CAPUT XIV. De his quae ad opus Dei vel ad mensam tarde occurrerint.
Quae signo tacto tardius ad opus Dei vel ad opera
venerit, increpationi, ut dignum est, subjacebit:
quae si secundo aut tertio admonita emendare noluerit,
regulari subjaceat disciplinae. Similiter quae
ad mensam ad primum capitulum orationis non

fuerit, et occupata in aliquo per jussionem non
fuerit, non permittatur ad mensam communis
participationis sedere: sed sequestrata a consortio
omnium reficiatur sola, sublata ei portione sua de
vino. Eadem vero patiatur, quae non fuerit praesens
ad illum versum qui post cibum dicitur.
CAPUT XV. De significanda hora operis Dei.
Nuntianda hora operis Dei die noctuque sit cura
abbatissae; aut ipsa nuntiare debet, aut alicui sollicitae
sorori injungat hanc curam, et omnia horis competentibus
compleantur. Psalmos vel antiphonas post
abbatissam ordine suo quibus jussum fuerit imponant;
cantare autem et legere non praesumat, nisi

quae potest ipsum officium implere, ut aedificentur
audientes: quod cum humilitate, et gravitate, et
timore faciat, cui jusserit abbatissa.
CAPUT XVI. De oratorio monasterii.
Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quidquid
aliud geratur aut condatur, excepto opere Dei. Omnes
cum summo silentio exeant; et agatur reverentia
Dei, ut soror quae forte sibi peculiariter vult
orare non praepediatur alterius improbitate. Sed et
si altera vult sibi forte secretius orare, simplicitur
intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrymis
et intentione cordis. Ergo quae simile opus non
facit, non permittatur expleto opere Dei remanere,
sicut dictum est, ne alia impedimentum patiatur.
CAPUT XVII. De disciplina psallendi in oratorio.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.