PL 87, col. 291

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

qui vel ob visitationes parentum, vel orandi seu
invisendi gratia, ad monasterium veniunt, intus aliter
introire non permittantur, nisi hi qui religiosi et
Deum timentes esse videntur, et quos mater monasterii
ob vitae meritum dignos judicaverit. Cumque
partes quas ipsa voluerit circumferint, protinus aut
in salutatorium, aut ad portam redeant; ubi deinceps,
si abbatissae visum fuerit, illa, si voluerit, praesente
vel reliquis, eulogias accipiant, aut reliquum
quod offerre decreverint. Hae vero quae ministrant
et omnes non alibi nisi in refectorio, ubi decretum
est, aliquid accipere praesumant.
CAPUT LVII. Qualiter abbatissa in salutatorium ad salutandum exeat, vel qualiter ancillae Domini suos parentes debeant salutare.
Observandum est etiam ne abbatissa ad salutandum
in salutatorium sine digno honore suo, hoc est,
sine duabus aut tribus sororibus senioribus procedat.
Similiter et reliquae sorores ad salutandum
parentes vel quoslibet religiosos, sine duabus aut
tribus testibus, quas abbatissa jusserit, non procedant.
Nec sola cum solo loqui vel momento temporis
permittatur, nec vestimenta eorum ad lavandum,
vel tingendum, aut custodiendum, vel ad consuendum,
accipiant. Si quae tamen de alia civitate ad
requirendam filiam suam, aut ad monasterium visitandum,
venerit, si religiosa est, et abbati sae visum
fuerit, debet ad convivium vocari, reliquae vero
penitus nunquam. Quia sanctae virgines et devotae
magis Christo vacantes pro universo populo orare

debent, quam corporalia convivia praeparare. Si
quis vero germanam aut filiam suam, vel quamlibet
parentem aut sibi cognatam videre voluerit, praesente
praeposita, vel qualibet seniore, ei colloquium
non negetur. Episcopi, abbates, vel reliqui religiosi,
quos magna vita commendat, si petierint, debent
causa orationis introire. Observandum est etiam
ut janua monasterii opportunis horis salutantibus
pateat.
CAPUT LVIII. Ut convivium nulli praeparetur.
Convivium etiam his personis, hoc est, episcopis,
abbatibus, monachis, clericis, saecularibus viris,
mulieribus in habitu saecularium, nec abbatissae parentibus,

nec alicujus sanctimonialis, nunquam nec
in monasterio, nec extra monasterium, praeparetis.
Nec episcopo hujus civitatis, nec provisori quidem
ipsius monasterii convivium faciatis, neque abbatissa,
aut quaelibet ulla ex sororibus convivium episcopi
aut parentis, vel cujuslibet personae, nullo unquam
tempore interius, sive exterius, monasterii adire praesumat.
Sed si aliquis tam de parentibus propinquis,
vel quicunque eis voluerit impendere aliquid, quantum
decreverit per portarias in monasterium transmittat,
et ipsae per se secundum sanctam consuetudinem
sibi, ut expedit, praeparent.
CAPUT LIX. Ne abbatissa extra congregationem reficiat.
Abbatissa, nisi inaequalitate aliqua aut infirmitate,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.