PL 87, col. 292

Regula ad virgines (Donatus Vesontionensis), J. P. Migne

vel occupatione compellente, extra congregationem
suam penitus non reficiat.
CAPUT LX. Quales ad posticium eligi debeant.
Ad portam monasterii ponatur soror senex et sapiens,
quae sciat accipere responsum aut reddere,
cujus maturitas eam non sinat vagari. Quae portaria
cellam debet habere juxta portam, aut duas aut
tres juniores in suo solatio, ut venientes semper
praesentem inveniant, a qua responsum accipiant.
Pro qua re omnes quae posticium observaverint contestor
coram Deo et angelis ejus, ut nihil de monasterio
permittant dari, vel a foris in monasterium intus
acquiescant excipi, extra conscientiam vel consilium

abbatissae. Tamen, ut assolet, abbatissa cum
a salutatoribus occupata fuerit, posticiariae praepositae
ostendant quodcunque exhibitum fuerit. Quam
rem si implere neglexerint, et illae posticiariae, et
illae quae excipiunt, propter transgressionem sanctae
regulae districtionem monasterii gravissimam sustinebunt.
CAPUT LXI. De cellaria monasterii qualiter esse debeat
Cellaria monasterii eligatur de congregatione sapiens,
maturis moribus, sobria, non multum edax,
non elata, non injuriosa, non tarda, non prodiga,
sed timens Deum: quae omni congregationi sit ut
mater; curam gerat de omnibus, sine jussione abbatissae

nihil faciat; quae jubentur custodiat, sorores
non contristet. Si qua soror forte aliqua irrationabilia
postulat, non spernendo eam contristet, sed
rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.
Animam suam custodiat, memor semper illius
Apostolici: Quia qui bene ministrat, gradum sibi bonum
acquirit [(I Tim. III)]
. Infirmarum, infantium
cum omni sollicitudine curam gerat, sciens sine dubio
quia pro his omnibus in die judicii rationem
redditura est. Omnia vasa monasterii, cunctamque
substantiam, ac si altaris vasa sacrata conspiciat.
Nihil ducat negligendum: neque avaritiae studeat,
neque prodiga sit, vel exstirpatrix substantiae monasterii;
sed omnia mensurate faciat, et secundum
jussionem abbatissae. Humilitatem ante omnia habeat;

et cui substantia non est quod tribuatur, sermo
responsionis porrigatur bonus, uti scriptum est: Sermo bonus super datum optimum.
Omnia quae ei
injunxerit abbatissa, ipsa habeat sub cura sua; a
quibus eam prohibuerit, non praesumat. Sororibus
constitutam annonam sine aliquo typho aut mora
offerat, ut non scandalizentur, memor divini eloquii
quid mereatur qui scandalizaverit unum de pusillis [(Matth. VIII)]
Si congregatio major fuerit, solatia ei
dentur, a quibus adjuta et ipsa aequo animo impleat
officium sibi commissum. Horis competentibus et
dentur quae danda sunt, et petantur quae petenda
sunt, ut nemo conturbetur neque contristetur in
domo Dei.
CAPUT LXII. De ferramentis, aut aliis rebus monasterii, vel vestibus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.