PL 87, col. 525

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

enim scit Dominus quod prompta erga vos
charitate ista vobis profero; quae si non fecero, procul
dubio reus debiti tenebor: vos ergo non pro mea
parvitate, sed pro vestra quae dico salute libenter
suscipite, ita duntaxat ut quae aure percipitis opere
compleatis, ut et ego de meo obsequio et de vestro
profectu merear vobiscum gaudere in coelesti regno.
Si cui forte displiceo quod tam frequenter vobis
praedicare contendo, rogo non mihi molestus existat,
sed magis periculum meum consideret, et audiat
Dominum per prophetam terribiliter sacerdoti comminantem: Si non annuntiaveris,
inquit, iniquo iniquitatem
suam, ipse in iniquitate sua morietur: sanguinem
autem ejus de manu tua requiram. Quod si
annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus a pravitate

sua, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu
autem animam tuam liberasti [(Ezech. XXXIII, 8, 9)]
.
Et illud: Clama, ne cesses, et annuntia populo
meo peccata eorum [(Isa. LVIII, 1)]
. Considerate
ergo, fratres, quia oportet me sine cessatione
vestros animos ad tremendum Dei judicium, et
ad desiderandum coeleste praemium excitare, ut
vobiscum pariter merear in angelorum consortio
perpetua pace gaudere; ideoque rogo ut diem judicii
semper pertimescatis, diem mortis suspectum
quotidie ante oculos habeatis. Considerate quales
eritis praesentandi conspectibus angelorum, vel qualem
pro meritis vicissitudinem recepturi, et si poteritis
in illo die illibatum referre quod in baptismo
promisistis. Mementote quia tunc pactum cum Deo

fecistis, atque abrenuntiare vos diabolo, et omnibus
operibus ejus, in ipso baptismi sacramento promisistis.
Qui potuit, tunc ipse per se et pro se haec respondit;
qui vero non potuit, fidejussor pro eo ad
ejus vicem ista Deo promisit, ille scilicet qui eum
de sacro fonte suscepit. Considerate ergo quale pactum
cum Deo fecistis, et requirite apud vos ipsos,
si post ipsam promissionem opera maligni diaboli,
cui renuntiavistis, secuti estis; abrenuntiastis enim
diabolo, et omnibus pompis et operibus ejus, id est,
idolis, sortibus, auguriis, furtis, fraudibus, fornicationibus,
ebrietatibus, et mendaciis: haec sunt vero
opera et pompae ejus; promisistis e contra credere
vos in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum

Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum,
conceptum de Spiritu sancto, natum ex Maria virgine,
passum sub Pontio Pilato, tertia die resurrexisse
a mortuis, ascendisse in coelos; promisistis
deinde credere vos et in Spiritum sanctum, sanctam
Ecclesiam catholicam, remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem, et vitam aeternam. Haec procul
dubio cautio et confessio vestra, quam tunc promisistis,
semper apud Deum tenetur, quapropter vos,
charissimi, moneo ut ista confessio, vel promissio
vestra semper in vestra teneatur memoria, et hoc
quod Christiani vocamini, non ad judicium vobis sit,
sed potius ad remedium. Nam ideo Christiani facti
estis, ut semper opera Christi faciatis, id est, ut castitatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.