PL 87, col. 524
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
refugium est delinquentium, non damnatio confugientium;
orationis est locus, non latronum specus.
Sed cum nihil apud eos sermo ejus proficeret, iterum
ait: Dominus Deus videat quod operamini, vos
si quidem me audire renuistis, audiet credo ille qui
nunquam derelinquit sperantes in se. Mox ergo ad
solita praesidia convertens se, prostravit se in terram
inter altare et confessoris memoriam, atque enixius
Dominum supplicavit; et cum ab oratione caput
elevasset, statim confractae catenae in terram ceciderunt,
cunctaque quae imposuerant ligamina omnibus
astantibus sunt magno impetu disrupta atque dissoluta:
quod milites videntes, ingenti metu perculsi,
confestimque ad pedes sancti Eligii pervoluti, veniam
facti sui precabantur, dicentes: Peccavimus, domine
pater, inique egimus, stulte gessimus in eo
quod contra te contendere praesumpsimus: agnoscimus
modo quod male egimus, impietati nostrae ignoscere
te rogamus. Tunc ille dixit ad eos: Et ego
novi quod ignoranter fecistis; Dominus enim operaratus
est sicut voluit; ipse qui hos eripuit, ipse vobis,
oro, indulgentiam tribuat, et a cunctis peccatis propitiatus
absolvat: nam non ego, ut vos putatis, sed
sanctus Sulpicius ad se fugientes defendit reos. Hoc
ergo modo Eligius, imo Dominus per Eligium, absolvit
eos bis numero a dirae mortis periculo. Ille
pius, ille misericors, qui saeviente Herode eripuit
Petrum de obseratis militum custodiis, nunc operatus
est cum Eligio famulo suo Bituricis: qui vinctum
in carcere absolvit vas electionis Paulum, ipse nunc
dissipato carcere humiliavit arrogantiam superborum:
illi ergo laus, illi gloria, per quem servi ejus
in mundo tanta possunt facere mirabilia. Sic ergo
reis absolutis, qui pene nudi videbantur, Eligius
elargitis indumentis et eleemosynis, mandat de caetero
corrigere vitam; multamque et aliam, exceptis
his eodem die diversis pauperibus, necnon et
monasteriis, distribuit pecuniam. Inde igitur digressus,
coepto tramite pergens pervenit tandem ad
suos.
Diebus namque singulis plebem sibi commissam
commonens, infatigabiliter salutaribus monitis exhortabatur,
zelo nimirum veritatis accensus, volebat
populis pandere quod ipse intemerata fide teneret,
mandans omnibus servire Deo in veritate, et facere
justitiam in omni tempore, et ut essent memores beneficiorum
Christi, et benedicerent nomen ejus cunctis
diebus vitae suae. Nam collectis undique ad ecclesiam
turbis, multa quidem et magna breviter in sermone
complexa, sed in aedificatione spiritaliter copiosa,
cum prophetica fiducia exaltans vocem hujuscemodi
ad eos proferebat monita.
CAPUT XV. Quibus monitis exhortans evangelizabat populo.
Rogo vos, fratres charissimi, et cum grandi humilitate
admoneo, ut intentis animis auscultare jubeatis
quae vobis pro salute vestra suggerere volo: Omnipotens